{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 507.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 507.1-4","ref":"507.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"ἐπειδὰν ξηρότεραφύσει τὰ ζῶα, πολὺ βελτίω, καὶ πρὸς πέψιν ἐστι, καὶ πρὸς τροφήν hoedorum autem membra, quia haec animalia natur à sunt sicciora, multò meliora sunt tam ad concoctionem, quam ad alimentum. Et capite octavo libri De attennuante victus ratione, qui Graecè non habetur: Ex terrestribus verò animalibus hirci, & arietes, & genus omne ovium, & caprarum, non unde quaque laudabilis sunt alimenti. Solis autem hoedis innoxiè utere. Et Simeon Sethi capite De cibariorum facultate. Τὰ τῶν ἐρίφων κρέα ἀπεπτά ὅσι, καὶ συμμετρα. ἀπογεντα δὲ ἄιμα λεπτὸν, καὶ ὑγρὸν, ὥρελει δὲ τὰς θερμὰς, καὶ ξηρὰς κράσεις. Hoedorum carnes facilè concoquuntur & temperatae sunt; sanguinemque tenuem & humidum gignunt, calidas autem & siccas habitudines juvant. Et è recentioribus Platina in libro De honesta voluptae te, & valetudine; Hoedorum carnem, qua nulla inter domestica animalia potior habetur, edito. Parùm enin recrementi in se habet, facilè concoquitur, bene alit sanguinem bonum generat, calido & frigido contemperatum. Hic cibus convenit lautè viventibus Isaacus Gen. xxvii. per hoedos Jacobi deceptus est duobus modis. Primò, sapore carnis, quam putavit esse ferinam. Secundò, tactu pellium, quibus jacobus collum, & manus obvolverat, ut haberetur pro Esavo. Nec difficile fuit Isaaco tum valde seni sic imponere, cui aetas ingravescens ut hebetaverat, oculos ita etiam reliquos sensus obstupefecerat. Praeterea ut capra capreae, sic hoedus capreolo est persimilis, neque carnes multùm differunt, maximè si condimenta accedant, quibus naturalis sapor ita alteratur, ut vix possit internosci. Memini me vidisse viros rei venatoriae non imperitos, qui bubulam in artocrea pro cervina comederint. Esavum quod attinet, is natus erat hirsutus ad instar villosi pallii, Gen. XXV. 25. quomodo Poëtae Satyros nobis describunt. Ac proinde qui Satyrorum in theatris personam sustinebant, hinnulo rum, aut hircorum pellibus induebantur. Pollux Ἡ δὲ Σατυρικὴ ἐθῆς νεβεὶς ἀιγῆ, ἦν καὶ ἐάνὴν ἑκάλοῦν, καὶ τραγὴν. Ita Jacobum oportuit, ut Esavum fratrem referret, hoedinâ obtegere eas partes, quae nudae esse solent nempe collum, & manus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 506-2","label":"CAPUT QUINQUAGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/506-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 507.5-7","label":"507.5 to 507.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/507.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}