{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 51.4-7","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 51.4-7","ref":"51.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.4.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Et quod tradit Servius co vos esse obliviosos, neque ad nidos suos reverti. Ex Hebraeis verbis, prout leguntur, non facile est se expedire. Eliae latenti ad torrentem Kerith prope Jordanem corvi a Deo jussi panem & carnes bis afferebant in die 1 Regum 17. 3. &c. In qua historia earum neque sunt mercatores, neque Arabes, neque incolae urbis Arabo, ut quidam volunt, sed corvi. Quibus praecepit Deus, eos ad obsequium inflectendo. Quomodo locustae praecipit 2 Paral. 7. 13. Et serpenti Amos. 9. 3. Et pisci Jon. 1. 10. Praecepit autem pluribus corvis, quia unus non suffecisset. Praecepitque non solum quo plenum esset convivium. Idque bis in die, id est pranut panes, sed etiam ut carnes afferrent dii & coe ae horis apud Judaeos usitatis Luc. 14. 12. Quaeritur unde hae dapes allatae sint, & cur a corvis, & quomodo eorum contactu pollutae non fuerint. Corvi culpam in diluvio admissam tum repararunt. Et Deus id ab illis eo justius exegit, quo specialius eis prospicit, ut supra docuimus. Agitur de situ torrentis Kerith, qui Josepho fuit ignotus, & videtur idem esse cum torrente Cum in corvino genere sint cornices, huc pertinere videbitur quod habet Graeca versio Jerem. 3. 2. Ἐπὶ ταῖς ἐδοῖς ἐλάθιστας ἀντοῖς, ὡσεὶ κορώνη ἐρημημένη. In viis assidebas iis quasi cornix deserta. Sed in Hebraeo habetur naqua nova quasi Arabs in deserto, quia praedones Arabes per vias grassari solent, ut ex depraedationibus vivant. Tamen Graecum sequuntur Syrus & Arabs. Et Hieronymus inter utrumque ambiguus: Quasi latro, inquit, in solitudine, sive quasi cornix deserta. Et eadem verba Theodoretus sic παρα εζι· ταῖς κορώναις παραπλησίως προσήδρενες ταῖς ὁδοῖς, cornicum instar viis assidebas. Quod non capio satis, cum cornices viis assidere, aut viatoribus insidiari non soleant. Quâ notione προσιδρεον saepe occurrit. Nec placet quod in Epistola Jeremiae quam vocant, de gentium Diis dicitur, id est de idolis: Αδύνατοι ὅντες· ὥσπερ γὰρ κορῶναι ἄναμεσον τοῦ ὑρανοῦ καὶ τῆς γῆς. Nihil possunt. Sunt enim ut cornices inter coelum & terram. Certe hoc ipso quod cornices inter coelum & terram volant, idolis se plus posse docent. Sed quid voluerit Scriptor spurius οὐ ρρονὴς Ἰπποκλείδρ. Octava immundarum avium suum na batbjaana, neque est Siren, neque luscinia, neque alcyon, quod volunt multi veteres.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 51.1-3","label":"51.1 to 51.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 51.8-10","label":"51.8 to 51.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}