{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 51.8-10","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 51.8-10","ref":"51.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Multo minus noctua, bubo, stryx, ulula, quod nostro aevo Fullerus tanto conatu asseruit. Sed est struthio. Itaque a Graecis σριθὸς redditur, id est σρυθοκάμηλος. Quam vocem Graeci interpretes non usurparunt, quia nondum erat in usu, cum Graeca versio edita est. Neque aliud NDys naama apud Orientales paraphrastas. Haec qui negant velim doceant in quo alio Legis loco struthionis esus prohibeatur. Prohibitum enim fuisse nemo est qui nesciat, cum ita statuant Judaei omnes. Neque latent causae prohibitionis, cum struthio non solum humi nidificet, sed & sola avium nunquam attollatur e terra: Et quodcunque offertur sine delectu voret. Ut carnem & ova taceam crassissimi esse alimenti, & difficillime digeri. Struthioni convenire addimus quicquid bath jaanae tribuitur. Bath jaana enim est οιλέρημος Ef. 13. 21. & 34. 13. & 43. 20. Jerem. 50. 39. In pullos suos dura & crudelis est Thren. 4. 3. Luctuosa est avis Mich. 1. 8. & Job. 30. 29. Quas totidem esse struthionis notas characteristicas fatebitur quisquis struthionem noverit. Nam quod Fullerus asserit struthionem esse ἄρωνον, diserte refellunt Arabes, qui acrem ejulatum illi tribuunt. Neque verum est hanc avem Judaeis fuisse ignotam, cum in Syria sit Ad quaestionem cur struthio dicatur bath frequens, & in Arabiae parte quae Euphrati vicina est. jaana, id est filia clamoris, Judaei inepte respondent omnes struthiones esse foeminas, aut in Lege solas filias prohiberi, quia solae sunt edules, aut per filias ova intelligi, quae falsa & absurda sunt. Sed filii aut filiae vocabulum avium nominibus saepe praefigitur, sine respectu ad aetatem. Et sexum quod attinet, filia jaana nonnisi struthionem foeminam sonat.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 51.4-7","label":"51.4 to 51.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.4"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 52.1-4","label":"52.1 to 52.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}