{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 52.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 52.1-4","ref":"52.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Sed nequis putet solam foeminam in Lege prohiberi, quod nondum a quoquam fuerat animadversum, nomen purimi thac mas statim sequens struthionem marem sonat: quod supra probavimus. Et tam marem quam foeminam distincte prohiberi necesse fuit, quia in illo genere Hebraei nullum habent ad utrumque sexum commune nomen. Foemina autem prior nominatur, quia mari praefertur propter ova, quae non solum ad esum sed & ad usum exquiruntur. Ex illis enim potoria vasa in Arabia & Africa magni fiunt. Praeterea foeminae saepius & facilius capiuntur quam mares, sive sint ovis graves, aut pullis suis incubent. Nidi quoque foeminarum conspiciuntur eminus, propter arenam undiquaque oppansam. dalim & naam vocetur, apud historicos & Geographos struthio Itaque cum Arabice struthio mas D foemina plafere naam vocatur, raro dalim. Ut alterum struthionis nomen porm thachmas Mosi peculiare est, ita Jobo tertium enum renanim, quo pavones hodie nemo non intelligit. Sed falsitatis a nobis arguitur haec versio, tam ex historia sacra, quae docet pavones ante Solomonem in Judaea fuisse ignotos, quam ex sermonis serie, In sequentibus enim cum struthiones describi constet, nomen avis quae describitur praemitti necesse fuit. Hoc autem aliud esse non potest quam enum renanim. Quod multis a nobis probatur, & eos graviter falli quibus in sequenti hemistichio von chasida aut notsa est struthio. Fatendum interim in struthionis descriptione apud Jobum primum versum esse valde obscurum Job 39. 16. Unde est quod interpretes in tam varia abeunt, neque illius mentem priorum ullus videtur esse assequutus, quae ex nostra sententia haec est: Ala struthionum exultat, vere ala ciconiae & pluma. Ala struthionum exultare dicitur, quia alarum maxime ratione struthiones exultant. Earum scilicet specie aut pernicitate gloriantur, quae currentes mire adjuvat. In primis cum velorum instar illas implet & impellit ventus. Additur haec esse vere ala & pluma ciconiae, quia cum struthio multa habeat quadrupedis, adeoque inter quadrupedes hic censeatur, hoc valde paradoxum videri potest, quod veram plumam & veras alas habeat, adeoque plumam & alas ciconiae. Id est nigras & albas, quomodo in ciconiis; quod a Leone, Marmolio & Scaligero observatur. Quae sequuntur in Jobo sic explicamus: Relinquit (struthio) in terra ova sua, quae super pulverem calefiunt. Et obliviscitur fore ut illa pes comprimat, & agri fera conterat. Duriter tractat pullos suos, ac si non essent sui. Frustra laboravit, absque timore est.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 51.8-10","label":"51.8 to 51.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/51.8"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 52.5-8","label":"52.5 to 52.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/52.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}