{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 543","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 543","ref":"543","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/543","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/543.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Et in Fabulis apud Pollucem, ubi suprâ, ô Tuρυόνο κύων, ὁ τὰς βὲς φυλάττων, Geryonis canis, illius hoves custodiens, Cerberi frater, Gargitius nomine ab Hercule caesus est. De quo cane plura qui volet Albricum consulat in Deorum imaginibus, capite de Hercule. Sed & Mercurius, ut boves Apollini fur riperet, πρῶτα μὲν ἐμβάλλει τῶν κυσῖν, αἱ ἐρύλαττον ἀν τας, λήθαργει, καὶ κυνάγγεν primùm canibus, qui eo custodiebant, veternum anginamque immisit, ut post Hesiodum, & alios, scribit Antonius Liberalis Me tam. 23. Quin, si cum Hebraeis nugari licet, usque ad Abelem ascendemus, quo à Caino fratre caeso, ca nis, qui custodiebat gregem Abelis, tutatus est illun adversus omnem feram agri, & volucrem coeli. It habet R. Eliezer Capitulo 21. Cùm his maximè canibus Es. lvi. 10. pastores con feruntur, quorum munus est invigilare gregi, & lupos, id est, Ecclesiae hostes, latratu prodere. Pro inde etiam Aegyptii per canem ἱερογραμματεα, seu sacrum scribam significabant: Eπειδήπερ τὴν βυλόμενον ἱερογραμματέα τέλειον γίνεσθαι, χρὴ πολλὰ μελετῶν, ὑλακτεῖν τε συνεχως, καὶ ἀπεγρίωθαι, μηδενὶ προς χαρίζόμενον, ὥσπερ δὲ κωνος. Quoniam quicunque voluerit perfectus esse sacer scriba, eum oportet multa curare, & assiduè latrare, & ferum esse, nec ulli gratificari, more canum. Ita Horus Apollo lib. 1. Hicroglyph. cap. 37 Meritò igitur Esaias in eos pastores invehitur, qu sunt ut muti canes, nec latrare possunt, &, neglecto munere suo, somno tantùm, & gulae indulgent. In quem locum ita Kimchius, Comparat eos canibus, quia canes gregem custodiunt, & cùm malam feram gregi imminentem sentiunt, latrant donec ea recesserit. At falsi Prophetae, qui se vigiles, & custodes litaëlis esse profitentur, sunt instar canum mutorum, quique latrare nequeant, & gregi sunt inutiles, ita ui ingruens fera oves pro libitu diripiat. Aut sunt ut somnolenti canes, qui, ferà rugiente, & ad praedan imminente, non excitantur. Itaque sunt hi canes a si non essent, neque solùm sunt inutiles, sed & noxii quia pecoris custos, iis fretus, feras ad depraedandum venturas haud quaquam timet. Haec & alia non ma lè recutitus ille Doctor De caetero in Jobi verbis, Non dignabar eos ponere cum canibus gregis mei, ponere cum canibus est in ca nes praeficere, quod munus est abjectissimum. Huc pertinere putatur, quòd Abner à Rege suo se con temptim haberi putans 2 Sam. iii. 8. Sumne, inquit ego caput canis? id est, caput canum, ut reddit Sy rus. Ita etiam Hebraei omnes. R. Selomo, Quasi diceret, Ego habitus sum vt D in star ducis, qui custodit canes. Kirmchius OD M Etiamsi non fuissem praefectus nisi super canes. R. Esaias, ΘNT VV ά γε φκ κ Cùm sim caput (id est, Imperator) totiu Iscaëlis, sprevisti me, quasi solùm fuissem caput (seu praefectus) canum. Graecè κωνάγωγον dixeris. Ità no minat Xenophon in libro De Venatione. Et Juvena lis Satyrâ sexta dominum, nempe canis illi commissi: nam, si latratibus alti","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 542-2","label":"CAPUT QUINQUAGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/542-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/542-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 543-2","label":"CAPUT QUINQUAGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/543-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/543-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}