{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 55.4-7","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 55.4-7","ref":"55.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.4.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Non quod erosa matris ab alvo catuli exeant, aut in ipso partu dirumpatur uterus. Haec enim sunt fabulosa. Sed quia est vivipara, cum reliquae serpentes sint solum oviparae. Itaque vipera dici creditur, aut quasi vipara, aut quasi vivipara. Job. 20. 16. occidat eum lingua viperae, id est morsus, mira catachresi, sed quali usus Seneca in Medea de serpente dixit: Trisinamque linguam exertat, & quaerens quibus mortifera veniat. Es. 30. 6. inter Aegyptios serpentes mentio fit viperae, ut Ammiani lib. 22. Et Bellonius illi tribuit aliquid peculiare. Es. 59. 5. agitur de ovis viperae, quia ita est ζωοτίκος, ut simul fit ὡστόκος. Parit enim vivum animal, sed ex ovo, quod diserte Philosophus, & Plinius obiter docet. Theophrastus etiam, si Gazae fides. Sed illum aliter explicamus. Viperarum apud Arabes & Graecos multa esse genera docemus, maxime in Epiphanio. In Statyllio Flacco, quidam naufragio facto, cum in Libyam salvus evasisset, mox in littore a vipera morsus interiisse narratur. Ita Paulum naufragio facto vipera statim aggressa est, sed eventu valde dispari. In illius historiae explicatione docetur serpentes ex virgultis & sarmentis saepe erumpere, & calore recreatos vel irritatos mordere. Et Act. 28. 3. quid proprie sit συστέψαντος, quid φρύγανα, quid καθῆψε. Hoc ultimum alii momordit, alii invasit, alii pependit reddunt. Sed καθάπτειν est illigare, quod serpenti prorsus convenit. Manui autem & brachio Pauli se alligavit vipera. In quo plus fuit periculi quam si pectori se applicasset, quia in brachio venae sunt & arteriae magnae, quae cordi venenum cito & rectâ viâ communicant, cum in pectore & mammis vasa sint exilia, quae tantum per varias ambages ad cor deducunt. Proinde Cleopatra non in mammis sed in brachio ab aspide morderi voluit, ut moreretur citius. Hoc nuper a me lectum in doctissimo Jacobi Primirosii libro de vulgi erroribus, nolui hîc praetermittere. Vers. 4. Melitenses barbari, id est Poeni, a quibus Africae pars quam incolebant tandem Barbaria dicta.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 55.1-3","label":"55.1 to 55.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 55.8-10","label":"55.8 to 55.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.8"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}