{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 559.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 559.1-4","ref":"559.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/559.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/559.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Et Danielem cum sociis, qui maluerunt solis leguminibus vesci, quàm regio cibo pollui, Dan. i. 8, 12. Haec inquam, exempla, ut taceam, Eleazarus, qui ἀναχάτων ἡταγκάζετο φαγεῖν ὕειον κρέας, hians (id est, ore per vim deducto) cogebatur suillam edere, 2 Macchab. vi. 18. extrema quaeque passus est potiùs quàm ut Regi hâc in parte obsequeretur Μὴ μικρὰν, ait, ἐλαμίσης ταυτὴν εἰ μιαροφαγήταιμὲν ἀμαρτυν. τὸ γὰρ ἐπὶ μικροῖς, καὶ μεγάλοις παράνομειν ἰσοδυναμόν ἐστι. διʼ ἑκατέρου γὰρ ἐ νόμος ὁμοίως ὑπερηφανεῖται. Ne parvum hoc peccatum esse aestimes, si pollutos cibos cibamus. Proinde enim est, sive in magnis, aut in parvis transgrediaris, quia per utrumque lex pariter centemnitur. Ita ille apud Josephum, Et Eleazari virtutem imitati septem fratres unà cum matre eâdem de causa multa perpessi vitam martyrio finierunt. Horum agon describitur. 2. Macchab. vii. & in Josephi libro de Ma. chabaeis. Neque dubium quin Regis aestuantis furor saevierit in multò plures. Nam, ut testatur Josephus Antiq. lib. 12. cap. 7. διὰ τότο κατὰ πάσαν ὁμέραν ἀικιζόμενοι καὶ πικρὰς βασάνες ὑποφόροντες ἀπίθνησκον, Propterea quoridie discruciati, & dira tormenta perpessi moriebantur. Proinde cùm ab hac tyrannide Judaei respirare coeperunt, feruntur hanc legem sanxisse hyown N V Maledictus, quisquis snem aluerit. Ea habetur in libro Juchasim. Et eorum nonnulli suem it à detestati sunt, ut nè nominare quidem dignati pro sue dicerent T 2 rem aliam, ut in loco Talmudico. quem supra citavimus VN 727 VID qui incidi in rem aliam, id est, in porcum. Et in Tractatu De Sabbatho fol. 106. b. N. NIN 727 res alia maculosa, id est, porcus maculosus, seu punctis latis respersus. Et in Beracoth fol. 43. b. κλιρ τεται δι γου τ NVNI 7277 Appende palma cerebrum rei aliae, tamen illa quod suum est facit. Sensus est, suem, etiam delicatissimis cibis appositis, tamen stercore vesci, & rebus impurissimis. Et suis nomen ipud eos ideò taceri asserit Elias in Thisbi, rè pueri, co audito, indè occasionem habeant inquirendi de sue, τα ταρz) & ad sum usque deveniint. Quapropter etiam panem fermentatum non nominant festo Paschatis.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 558-2","label":"CAPUT QUINQUAGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/558-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/558-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 559.5-7","label":"559.5 to 559.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/559.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/559.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}