{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 563.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 563.1-4","ref":"563.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Παχύνεσθαι δὲ τὸν συν ἀκύω μὴ λυόμενον μάλιστα, ἀλλʼ ἐν τῷ βορβόρῳ διατρίβοντά τε, καὶ στρορήμενον, (lege στρερόμενον) καὶ πίνοντα ὕδωρ τεθολωμὲνον· Suem autem pinguescere audio, non cùm maximè lavatur, sed cùm in luto versatur, & volutatur & aquam turbidam bibit. Varro Rust. lib 2. cap. 4. Admissuras (suum) cùm faciunt, prodigunt in lutosos limites, ac lustra, ut velutentur in luto, quae est illorum requies, ut lavatio hominis. Columella lib. 8. cap. 9. luto volutentur, quod est huic pecori gratissimum. Et capite decimo, Cum sit aestuosissimum (animal) non est contentum potione aquae, nisi obesam illuviem, atque distentum pabulo alvum demerserit, & refrigeraverit: nec ullâ re magis, quàm rivis, atque coenoso lacu volutari. Et lib. 9. cap. 4. Ephesius Eraclitus ait sues coeno cohortales aves pulvere vel cinere lavari. Plinius lib. 8. cap. 5. In luto volutatio suillo generi grata. Clemens in Protreptico, τες ἥδονται βορβόρῳ μᾶλλον ἢ καθαρῷ ὕδατι καὶ ἐπιφορυτῷ μαργάινουσιν κατὰ Δημόκρίτον. Sues luto delectantur magis quàm aquâ mundâ, & juxta Democritum in coeno lasciviunt. Quod Aratus imitatur, cùm dicit versu 1123. σύες φορυτῷ ἐπιμαργαίνουσαι. Suum aut aprorum volutabra Graece συῆλαι dicuntur. Hesychius, Συηλαι, τόποι βορβορώδεις, Latinè lustra, lacunae, lamae. Festus, Lustra significat lacunas (alii lamas) lutosas, quae sunt in sylvis aprorum cubilia, A qua similitudine ii, qui in locis abditis, & sordidis, ventri, & desidiae operam dant, dicuntur in lustris vi tam agere. Idem, Lacuna, aquae collectio, a lacu derivatur, quam alii lamam, alii lustrum dicunt. Glossae veteres, Lamae, παλάδεις τόποι. Nobis id ipsum ouil, & bauge: quorum illud est Graecum συῆλα hoc ex budia deflexum, & budia ex buda. Buda propriè est vlva. Seruius in lib. 2. Aen. Vlvam dicunt rem, quam vulgus budam vocat. Hinc Epigramma vetus, Vt devota piis clarescant lumina flammis, Niliacam texit cerea lamna budam. Indè factum, ut buda primò palustrem uliginem deinde etiam lutum quodvis significaverit, unde lutum Gallicè hove, & apri volutabrum bauge, id est, budia ut diximus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 562-3","label":"562","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/562-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/562-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 563.5-7","label":"563.5 to 563.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}