{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 58.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 58.1-4","ref":"58.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/58.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/58.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Serpentes enim alati quos ex Libya & Arabia quotannis in Aegyptum volare scribunt multi veteres, hydros fuisse, vel hydrorum habuisse speciem, Herodotus diserte scribit. Eosdem Hebraei describunt gravis odoris, ut hydros Aelianus, & poeta summus, graviter spirantibus hydris. Si hydros objicias in aquis nasci, quibus caruit locus in quo Israelitae ab his serpentibus morsi sunt. Respondebo non sequi defuisse palustres aquas, etsi poculentae defecerint. Aut si palustres etiam defuerint, hydros ob id ipsum factos fuisse chersydros. Et convenire tempus, quia tum erant dies caniculares. Et aquosa loca in vicinia fuisse probamus, unde hydros venisse vero consentaneum est. Plagae hujus causae referuntur ex Hebraeorum sententia. Et nostrorum allegoriae. Docetur in quorum gratiam erectus fuerit serpens saraph. Et Christi fuisse typum. 1. Quia serpentis figuram habuit, non venenum. 2. Aereus fuit, non aureus. 3. Ex metallo firmissimo. 4. Et maxime sonoro. 5. Et in altum subvectus, api, quod & crucifixum sonat. 6. Solo denique aspectu sanavit. Sed veritatem multis gradibus supra figuram assurgere. Phunon, locus in quo fuit erectus, aeris fodinas habuit, ex quo conflatus, ut videtur, serpens aeneus, & quorsum. De illo loco plura. Hebraeum zu thannin proprie draconem sonat, licet de serpente quovis quandoque usurpetur. Draco vel coelestis est, vel terrestris vel marinus. Terrestris descriptio in Avicenna, & corrupta ibidem draconum nomina explicantur. Agitur de vera & fabulosa draconum magnitudine ex Graecis, Romanis & Arabicis scriptoribus. Dracones bipedes, cristatos & volucres falso describi probatur. Et alas iis perperam tribuere Strabonis interpretem, cum aliud sit in Graeco textu. Mysticumque draconem Apoc. 12. esse ἅπτεων: Et poetarum dracones alatos, quibus Cererem, Triptolemum, Medeam & Circen vehunt, esse naves quae draconem pro insigni habuerunt. Dracones a serpentibus distinguit vasta moles, barba, palearia, dentium ordo triplex, color niger, aut rufus seu fulvus & cinereus, rictus oris ingens, quo non solum aerem, sed & aves supervolantes aspirando attrahunt, sibilus terribilis, & aliquo modo lugubris. Unde Hebraeis nun thannin dicitur. In Graecia veneno carent. In Africa, Aethiopia & Arabia non item. Venenum illud vini potu fit acrius. In locis vastis & desolatis degunt. Fons draconis prope Jerusalem Nehem. 2. 13. unde nomen habuerit. Diabolus serpens antiquus & magnus draco dictus Apoc. 12. & a Philone & Hebraeis. Quia serpentis habuit speciem, & est insidiosus, callidus, venenosus, & homini maxime infensus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 57.9-11","label":"57.9 to 57.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/57.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/57.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 58.5-7","label":"58.5 to 58.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/58.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/58.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}