{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 586-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 586-2","ref":"586-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/586-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/586-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/586-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"mi quinquagesimi sexti Ρύσατο δὲ σκύμνων ἐλοῶν μέσον ἥτορ ἐμεῖο, Liberavit autem cor meum è medio leunculorum perniciosorum. Avem naturae similis, & indè coredulun dictam, nonnulli sibi fingunt. Isidorus Orig. lib. 12 cap. 7. Coredulus, genus volatilis est, quasi cor edenCui commento hoc de suo superstruit Vincentius in Doctrinali, Carne namque & praedam vivens corde maximè inhiat saturari. Uterque ridicule. Neque enin ulla est avis coredulus. Sed κορύδαλος corydalus est alauda Quisquis seriò cogitabit, quantum roboris, qua agilitas, qualis sit animi vigor in animali, quod hacte nus descripsimus, regiones integras facilè credet al eo vastari posse, & desolari, cùm Deus ita permittit Quod de quadam Africae regione multi scribunt. A gatharcides lib. 5. cap. 28. Τπὸ λεόντων ἐπιπολασά ων πόλεις μετανέστησαν, ὡς ἐπὶ Λιβύης· A leonibus in crebrescentibus civitates aliò migrare coactae sunt, ut in Libya. Diodorus lib. 3. pag. 115. Ανάστατοι δὲ κα τὰ τὴν Λιβυὴν πόλεις τινες ἐγίνοντο, πλύθους λεόντω ἐπελθόντος ἐκ τῆς ἐρήμν. Quaedam in Libva civita tes subversae sunt, cùm leonum vis ex solitudine supervenisset. Aelianus lib. 17. cap. 41. Τένος μὲν τοι Λιβυστίνων, ἐπιροιτησάντων ἀυτοῖς λεόντων, εἶτα τούτου ἄναστηναι πατρφαι γῆς ἐξενίκησαν· Gentem quandam Libycam leones ingruentes à patria terra migrare coe gerunt. Quod idem narrat pluribus ejusdem libri capite vigesimo septimo, ubi gentem Nomaeam ap pellat, id est, Nomadem, seu Nomadicam, & fortu natam describit, neque solùm mutâsse sedes, sed planè fuisse extinctam & abolitam asserit, λεόντων ἀυττοῖς ἐπελθόντων, πλήθει τε παμπόλλων, καὶ μεγίθει μεγίστων, καὶ τὴν τόλμαν ἀμάχων, cùm ipsis icones & multi numero, & proceritate maximi, & audaciâ invicti supervenissent. Unde pro coronide hoc πόρεισμα ille elicit, Λιόντων γὰρ ἀθρρων ἐπιδημια χρῆμα ἀπρόςμαγρν, Leonum enim confertorum adventus res est inexpugnabilis. Quin apud Athenaeum libro octavo Pancrates Alexandrinus leonem refert ab Adrian Imperatore caesum, πολλῳ χρόνῳ κατανεμηθέντα π σαν τὴν Λιβύην, ἢ καὶ πολλὰ ἀοικούτὰ ἐπεποιήκει, cun universam Libyam (Marmaricam scilicet, quae vicina est Alexandriae) ità vastasset, ut magna ex parte fecisset inhabitabilem His illustrantur Scripturae loca, quae leonibus adscribunt regionum devastationes. Sic ferem. ii. 15. Con tra eum (lfractem) rugierunt leunculi, ediderunt vo cem suam, & posuerunt terram ejus in desolationem. Et ferem. N. 7. Ascendit leo ex vepreto suo, & inter fector gentium prodiit è loco suo, ut exponeret terram tuam desolationi, & civitates tua destruerentur, & nemo inhabitaret. Et Ezech. Xix. 17. Et civitates eorum vastavit (leunculus) & desolata est terra, & ple nitudo ejus à vece rugitùs illius. In quibus quidem locis mystici leones designantur. De Assyriis enim agi feremias, & de Nebucadnetzare: & Ezechiel de Ju daeae Rege. Sed ob id ipsum regionum vastatoribus as signatur leonum nomen, quòd habitata loca vastare, & desolare leones soleant. Sic Levit. XXVI. 22. miPars prima.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 586","label":"DRVDENVDD IPOTID REVIVINU IDIIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/586"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 587.1-4","label":"587.1 to 587.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}