{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 6.8-10","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 6.8-10","ref":"6.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.8.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Et merito ab impietate illi avi nomen inditum, quae duram se exhibet erga pullos suos, ac si non essent sui Job. 39. 19. & Thren. 4. 3. Foemina autem cur nominetur priore loco, & ejus esu prohibito mas quoque interdicatur, docemus pag. 231. Hic igitur tantum addimus tertium struthionis nomen enim renanim legi Job. 39. 16. Quod solus veterum Hieronymus animadvertit, quamvis res sit valde obvia. Nam graphicae quae sequitur struthionis descriptioni nomen avis quae describitur praefigi oportuit, prout in reliquis factum. Errant igitur toto coelo qui pavones hic intelligunt. Et huic versioni repugnat non solum textus series, sed & historiae fides: Quia Jobi aevo pavones in India latebant, nec ante Solomonem in Judaeam allati sunt. Si quis roget quorsum struthiones 337 renanim, id est canori, dicantur: Idem de pavone rogabo, qui vocem habet prorsus absonam, de qua apud Junonem graviter conqueritur Phaedri fab. 57. Quid quod etiam Arabice zimar, id est cantus, vocatur ejulatus struthionis foeminae, quam voce cus) renanim Job *, designavit. Et eodem pertinere docuimus aliud ejusdem nomen tuum na bathjaana. Decimum nomen in sachapha tabe sumptum. Nam ino sachaph verbum tabescere est, & Darw sachepheth tabes seu phthisis. Proinde apio sachaph Arias reddidit avem phthiticam. Sed Graeci & Hieronymus optime λάρον larum, cujus totum alimentum fere in plumas abit. Itaque scribunt veteres εἶναι ἀυτὸν πολὺν μὲν ἐν τοῖς πτεροῖς, ὀλίγν δὲ ἐν τοῖς κρίαCι, eum plumarum multum habere, sed parum τῆς τραν Praefatio ad Lectorem. rum carnium. Et ut Bellonius autor est, cum sit gallinâ crassior, tantum carnis non habet quantum coturnix. Hoc igitur sequi quanto satius est, quam cum recentioribus cuculum aut fulicam aut aesalonem interpretari?","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 6.4-7","label":"6.4 to 6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.4"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 7.1-4","label":"7.1 to 7.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/7.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}