{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 603-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 603-2","ref":"603-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/603-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/603-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/603-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"NVNDO IIIN ONITAT VIN dimittas leonem ligatum fune tuo: is enim te vorabit si eum dimiseris. Sed usitatior est pro ferae cavea vox γαλεαγρα, quâ hic utuntur Graeci interpretes. Eam enim in simili argumento veteres passim adhibent. Sic Plutarchus in libro Vtra animalia, &c. tigrim esuri entem narrat γαλεάγραν σπαράσειν caveam discerpere, non felem ut Grynaeus pessimè reddit. Apud Laërtium libro sexto Diogenes. ἰδῶν γύναικα ἐν φορείῳ, Οὐ κατὰ τὸ θηριον, ἔφη, ἢ γαλεάγρα, mulierem in lectica in tuitus, Non secundùm feram, inquit; est cavea. Et libri quinti ferè initio, Callisthenes, cùm putaretur Insidiarum in Alexandrum cum Hermolao fuisse conscius, ἐν σίδηρᾳ περιήγττο γαλεάγεᾳ, φθειρίων, καὶ ἀκόμιστος, caveâ ferrea circumducebatur, pediculosus, & squalli dus. Apud Athenaeum libro decimo quarto Lysimaebus Telesphorum ἐμβληθήναι ἐκέλευσιν εἰς γαλοάγραν, καὶ δικὴν θηρὶς πουφερόμενον, καὶ τριφόμενον, κολαζόμενον οὕτως ἐποίησιν ἀποθανεῖν, in caveam conjici jussit, & ferae instar circumferri, & ali, donec haec poena illum ad mortem adigeret. Quod ita expressit Seneca capite decimo septimo lib. 3. De tra, Lysimachus Telesphorum Rhodium amicum suum decurtatum, cùm aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum animal aliquod & inusitatum diu pavit. Apud Dionem Caligula quodam equite interfecto, quasi Agrippinae matri suae fecisset injuriam, τὸν τε πατέρα αὐτοῦ μηδεν ἀδικήσαντα, εἷς τε γαλεάγραν, ὥσπερ καὶ ἄλλους συχνοὺς καθεῖρξι, καντοῦθα διέφθειρον, patrem etiam ejus, qui nihil commiserat conjectum in caveam, sicut alios multos interfecit. Constat igitur γαλεάθραν ferarum esse caveam, τὰ θηρίω ὑποδεχὴν, ut est in Etymologo: quamvis si originem vocis respicias, sit mustelarum decipulae, ut μνάγρα murium. Unde Philexenus in Glossis, Παλεάγρα, Cavea viverrarium, muscellarium (forte mustelarium) Et Pollux, Ἐκ δὲ τῶν σκενῶν καὶ γαλεάγρα, καὶ μνάγρα. Superest, ut doceamus, quomodo O, sugar, reddunt alii veteres. Hieronymus caveam; & Arabs, quod Ljctas interpretatur Syrus L idem quasi παρδαλιάγραν, vel pantheraest, rium dixeris, Chaldaeus pro, kolarin, cujus vo cis originem libet obiter aperire, quia hactenus prorsus ignota est. Nam viri docti falluntur, qui κολλάειον explicant. Graeci quidem recentiores κολλάριον usurpant pro collari, seu collario, id est, vinculo circa collum. Aristophanis Scholiastes ad Vespas, Κλωὸς seu κλοιὸς) τὸ κολλάριον τὸ παρ ἡμῖν λεγμενον, ᾧ ἐιώθα ] τοὺς κύναι δισμάνειν ἐν τοῖς ἄγροις Et ad Plutum Κύφων δὲ δησμός ἐσι ξύλινος, ὃν οἱ γὰρ κλοιὸν ὀνομάζεσι, οἱ δὲ καλιόν. Lege οι δὲ κολλάριον. Hesychius, Κλοιὸς, μέρος τι τὸν νεως, ἢ περιτράγελιος δεσμὸς, κολλάριον, ἢ τοι μανιἄκης. Philoxenus in Glossis, Κολλάριον, Collarium. Plantus, in Captivis, cellariam Faeminino genere dixit Pars prima. vel arte victi. Hoc quidem, inquit, haud molestum est, quòd collus collaria caret, Alii collare, ut apud Nonnium Lucilius Cum manicis, catulo, collareque, ut fugitivum Deportem. Sed haec nihil ad rhombum. Neque enim Chaldaicum Dip, kolar, vel prohip, kolarin, est torquis, vel","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 603","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/603"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 604","label":"NVNDO IIIN ONITAT VIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/604","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/604"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}