{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 608.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 608.1-4","ref":"608.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quod ipsum adumbrasse quatuor illas quadrigas, quas idem Propheta vidit, scimus ex angeli revelatione, qui, ab illo consultus quid essent eae quadrigae, ita respondit Hi sunt quatuor coeli spiritus egredientes inde ubi se stiterunt apud Dominum totius terrae, Lachar. vi. 6. Itaque quot sunt mundi partes, Oriens, Occidens Meridies, & Septentrio, Dan. vii. 2, &c. quot in templo facies describuntur Ezech. xlviii. 30, &c. Quot novae Jerusalem latera tribuit Johannes, Apoc. XXI. 13. tot esse archangelos, tam Ecclesiae, quàm terrarum orbi praefectos, vero consentaneum est, per quos inferiora omnia administrentur, & gubernentur. Et varias mundi revolutiones, & rerum vices per rotas designari, quas horum impulsu, & nutu aut moveri, aut sisti Propheta scribit. Atque oculis ideò scatere rotas, ut haec sciamus non coeco motu ferri, sed per summam sapientiam gubernari, & ad certos fines dirigi. Formas quod attinet, per leonem significatur in Angelis robur generositas, majestas Dei hostibus terribilis. Per hovem constantia, patientia, firmitas, assiduitas in obeundo munere sibi à Deo demandato. Per hominem humanitas, lenitas, φιλανθρωπία. Per aquilam naturae coelestis vigor, agilitas, nisus ad sublimia. Ut taceam singula haec ammalia habere aliquid eximium: quippe leo in feras, aquila in aves, bos in domesticum pecus, homo in omnes imperat, & primas tenet. Et ex his duo esse fera, leonem & aquilam; duo mansueta, hominem & bovem: illa, ut rebelles terreant; haec, ut piis sint solatio. F feris leo in terra, sectatur praedam, aquila etiam in aëre, & in mediis nubibus. Ut hos spiritus sciamus non solùm homines aggredi, qui humi repunt, sed & τὰ πνευματικὰ τῆς πον κείας ἐν τοῖς ἐπυρανίοις, Ephes. vi. 12. praelium Michaelis cum Sed Apoc. xii. 7. fit in coelo & homo terrestria sunt, dracone. Mansueta duo, bos dum hic in terra sumus, quia Angelorum protectio, nobis necessaria est: in coelo non item, ubi nulli hostes, nulla mala impendentia. Haec, & alia hujus generis, fusiùs pertractata vide in Commentariis in Apocalypsim D.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 607.5-7","label":"607.5 to 607.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/607.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/607.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 608.5-6","label":"608.5 to 608.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}