{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 622","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 622","ref":"622","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/622","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/622","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/622.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Ex quo loco tria haec collige: 1. Tigrim, si Indis credimus, tantae esse proceritatis, ut cum cane coire nor possit; quod asseruerat Philosophus, 2. Parùm esse credibile, quod Ammianus asserit libro vigesimo ter tio, in Hyrcania tigridum millia multa cerm, cùm Ne archus, qui Hyrcaniam & Indiae partem cum Alexandro peragraverat, & Indicae classi praefectus fuerat, profiteatur se vivam tigrim nunquam vidisse, sed solam tigris pellem. 3. Jam tum pro genuina tigri suppositum fuisse aliud animal, quod re verâ non erat tigris Nearchum statim excipit Megasthenes, qui & ipse, In diâ sub Seleuco Nicatore peragratâ, Indica scripsit, ex quibus recentiores multa proferunt. In his Strabo libro decimo quinto, Τίγρεις ἐν τοῖς Πρασίοις γίνεσθαι μεγίστους, χρδὸν δέ τι καὶ διπλασίους λεόντων· δυνατοὺς δὲ, ὡς τε τ ἡμέρων τινα, ἀγόμενον ὑπὸ τεττάρων τὰ ἐπισίῳ σκέλε δραξάμενον ἡμιόνου, βιάσασθαι, καὶ ἐλκῦσαι πρὸς αὐτέν· Tigres apud Prasios maximos gigni, & leonibus ferè du plo majores, adeò robustos, ut unus de mansuetis, à quatuor hominibus ductus, mulum posteriore pede apprehensum vi ad se pertraxerit. Haec ferè de tigri Graeci vetustiores. Sequuntur Romana tempora, qui bus ignota fuit tigris usque ad Varronem; cujus verba sunt: Tigris, qui est ut leo varius, vivus capi adhu non potuit. Sed exinde, Romani imperii finibus usque ad Parthos propagatis, tigris ex Armenia, aut India & Hyrcania per Parthos Romam usque cepit adduci. Et Q. Tuberone & Fabio Max. Consulibus IV. Non Maii, Theatri Marcelli dedicatione tigrin primus omnium Romae ostendit (Divus Augustus) in cavea mansuefactam. Divus verò Claudius simul quatuor Ità Plinius libri octavi capite decimo septimo: & Dien in Augusto, Καὶ Ἰνδοῖ, προκηρυκεσάμενοι πρότεἐν, φιλίαν τότε ἐσπείσαντο, δῶρα πέμψαντες ἄλλά τε, καὶ τίγρεῖς πρῶτον τότε Ρωμαίοις ὀφθεῖσας. Et Indi, qui an te à quoque legatos miserant, tunc amicitiam datis muneribus confirmaverunt in quibus praeter caetera fuerum tigres, quae tum primùm a Romanis visae sunt. Sed Augustum sequuti Caesares hoc idem animal Romanis oculis saepe exhibuerunt. Hinc sub Tito Martialis in libro Spectaculorum Epigrammate 18 Lambere securi dextram consueta magistri, Tigris ab Hyrcano gloria rara jugo, Saeva ferum rapido laceravit dente leonem, Res nova non ullis cognita temporibus. Et sub Domitiano libri primi Epigrammate Picto quòd juga delicata collo Pardus sustinet, improbaeque tigres Indulgent patientiam flagello Et Julius Capitolinus in Antonino Pio, Omnia ex tot","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 621.5-8","label":"621.5 to 621.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/621.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/621.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 622-2","label":"CAPUT OCTAVUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/622-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/622-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}