{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 65.4-7","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 65.4-7","ref":"65.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.4.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Huic parallelus alter est de formica locus Pro. 30. 25. Quatuor ista sunt minima terrae, sed sapientia tamen, & sapientiam edocta. Formicae populus debilis, quae aestate parant cibum suum. Formicas dsar, id est atomus dicta, cujus centum non pendunt nisi merito censet inter minima terrae. Cum harum una sit species, 2 unum granum hordei. Majores enim illae in India fabulosae sunt. Sapiens etiam dicitur, ut in Horatio, utitur ante quaesitis sapiens. Et in Epiphanio θυμόσοφος, voce ex Aeliano mutuata. Qui illam addit σορίᾳ τινὶ ἀποῤῥήτῳ ineffabili quâdam sapientiâ effodere Aegyptias seranges, & Creticos labyrinthos. Semiphoeniciis enim nominibus flexuosas formicae cryptas ita appellat. Eadem cognitionis & solertiae fuit symbolum apud Arabes & Aegyptios. Et a scientia Graece vocatur ἴδεις in Hesiodo & aliis. Proinde politicos homines Plato in formicas migrare scribit. Et quaerit Aristoteles cur ingenio formicae reliquis animalibus plus valeant. Cleanthes rationem illis tribuit, Celsus colloquii speciem, Cicero mentem, Plutarchus omnium virtutum semina. Illarum respublica Solomoni populus, aliis classis, concio, exercitus. Et populus debilis quidem, tamen suo modo potens. Nihil enim neque infirmius, neque fortius. Gentem memorant Arabes Gerbam nomine a formicis excisam. Ab iisdem Indi maxime sibi cavent, aquarum alveis circa penuaria diductis, ut formicis sint inaccessa. Quamvis ne sic quidem omnes arceant. Nonnullae enim glumas pro cymbis adhibentes, navigant quocunque volunt. Docetur iis animalibus quae cibos in futurum recondunt formicam longe praestare. Arabes Solomonem dictitant formicarum mysteria intellexisse, & ejus cum formica Tachia nomine colloquia referunt. C anthabuts, fortasse a tam inversis raAranea ut Hebr. υazy acchabis dicitur, dicalibus, propter retia & casses quas sic Chald. Prozizy acchubitha, & Arab. terit. Psal. 140. 4. amay achsub non est aranea, ut a Chaldaeo, sed aspis ut a Paulo redditur Rom. 3. 13. Sic Pro. 30. 24. ryono semamith, quae captat manibus, & in regum palatiis degit, est stellio, non aranea, ut volunt re CA & Re & da aut his similia, veteres in sacro textu legisse suspicamur: pricentiores. Arabica tria nomina mum Job. 27. 18. secundum Psal. 38. tertium Psal. 89. 10. Chaldaeum V acchubitha aequivocum est, nec solum araneam sonat, sed & herbae spinosae & edulis genus in Chaldaeo paraphraste Jerem. 17. 6. id est σιλυσον silybum vel sillybum, quod probatur ex Arabibus.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 65.1-3","label":"65.1 to 65.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 65.8","label":"65.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.8"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}