{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 70.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 70.1-4","ref":"70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Hâc proinde veteres significari volunt ignem ultimi judicii Apoc. 4. 3. Respondet sardii ruborem nihil habere commune cum rubore carnis. Cum tamen a carne vulgus carneolum vocet, aut corrupte corneolum, Gallice cornaline. Addit sardam Solino esse gemmarum vilissimam, cum Plinius utilissimam esse dixerit. Ibi multa habentur de pretio sardae & sardonychis qui est nonnullis sardae species. Sardius lapidum duodecim primus Exod. 28. 17. & Ezek. 28. 13. In Aaronis humerali duo fuere sardonyches. Et sardonyx in corona regis Ammonitarum, qui a Deo Moloch dictus molochos. De eadem corona quid Hebraei fabulentur. Gemma Polycratis Plinio est sardonyx, sed Herodoto smaragdus. Sardonyches Romae & in Syria quam pretiosi fuerint. Sardonyches in Indiae monte Sardonyche multi, & prope Euphratem in monte Drimylo, cujus montis nomen explicatur. Sardonyx lapis pretiosissimus Job. 28. 16. Sardonyches in Arabia. Chald. 190 sandalchin dicti. Corallium non est gemma, sed λιθόδενδρον, ἀπὸ τῆς κηρᾶς a tonsione dictum. Quo sensu Basilius illud vocet πολυτμητον. Arianos e terra effodisse fabula est, & unde orta. Ariae vicina est Margiana, cujus no- cile, margian. Arabes corallium sic vocant, ut Romani margellam. Probatur men alludit ad in Luciano τὰ κεράλια vocem esse corruptam, quam in alienum sensum detorquet Bootius. In illam conjecturae. Nonnisi regulus fuit Nisus ille cujus regia corallio dives fuit. Corallium in India fuit magni pretii, non tamen in Judaea. Cur in mari Persico dictum fuerit Jace. Aurum olim apud Casandres metallorum fuit vilissimum. Veterum nugae de virtute corallii in Orphei Libro de lapidibus. Ejus interpres quam sit ineptus. Plinii locum de Gorgonia docetur a Salmasio frustra sollicitari. Et corallii quanta fuerit vilitas prae margaritis. Bootio medico alius Bootius opponitur item medicus. Margaritarum tertium nomen est in dar, unus e quatuor lapidibus quibus stratum fuit Assueri coenaculum Esther. 1. 6. Probatur an dar eo loco non esse habitationem, sed lapidis genus. dara lapis Talmudicis qui lucem infert coenaculo, non est carbunculus, ut Fullero visum, sed lychnis vel lychnites. Lychnis fuit in templo Syriae Deae. In coelo lychnitae duo. Lychnites in nido ciconiae. Idem Tyri regi pro face fuit. Et in corona Imperatorum Orientis. Recentiores orphanum vocant. Tamen in libro Esther 77 dur non est lychnis, sed margarita.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 69.9","label":"69.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 70.5-8","label":"70.5 to 70.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}