{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 737","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 737","ref":"737","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/737","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/737","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/737.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Itaque praeter Syrum, ex Hebraeis idem sequuntur R. Sclomo & Kimchius. Interim devastandi, aut corrum pendi generale verbum hic multi retinent. Ita Graeci, Ἑλυμήνατο αὐτὴν ὑς ἐκ δρυμοῦ. Et Hieronymus, Vast. ivit eam aper de sylva. Et Vulgatus, Exterminavit eam. Et Arabs uterCorrupit eam. Et Castalio, Vt ab que, υλαυοὶ apris sylvestribus devastetur. Quibus nolim dicam scribere. Illi enim in re dubia tutissimam insistunt viam. Nam, sive sus frangat palmites, aut rostro suffodiat, aut conculcando proterat aut contactu polluat, aut noxio dente corrodat, nihil horum est, quod ad vitium devastationem non pertineat. Proinde generale hoc verbum in simili argumento ferè adhibetur, ut patebit ex sequentibus Haec de verbo: rem quod attinet, soli hominum Aegyptii suum operâ ad agrorum cultum usi sunt. Nempeut apud Aelianum (a) refert Eudoxus, τοῦ στου σπαρέντος, (a) Lib. 10. ἐπάγουσι τὰς ἀγέλαι ἀδτᾶν, αἱ δὲ ποτοῦσι τὴν πωρὸν, καὶ εἰς ὑγρὰν cap. 16. τὴν γὴν ὡθοῦσι, ἵνα μεῖν ἡ ἔμβιος, καὶ μὴ ἀπὸ τῶν ἐριίθων ἀναλωθῇ, pestquam sementem fecerunt, eorum inducent greges, qui frumenti semen proculcant, & in humidam terram propellunt, ut vivum maneat, nec ab avibus absumatur. Et Platarchus uberius Symposiacor libri quarti Quaestione quintâ, Οὐδὲ ἀρτρου δέονται τὸ παράπαν, ἀλλʼ ὅταν ὁ Νεῖλος ἀποῤῥέη, καταβρέξας τὰς ἀρύραι, ἐπακολιθοῦνδες τὰς ἔς κατεβαλον. αἱ δὲ χρήσαμεναι πάτῳ, καὶ ὀρυχῇ, τάγυ τὴν γὴν ἑστρέψαν ἐκ βάθους, καὶ τὴν σπέρον ἀπέκρυψαν. Neque aratro iis quiddam est opus, sed, cum irrigatis eorum arvis effluxit Nilus, porcos continuò post immittunt, qui terram partim pedibus proculcando, partim rostro si ffodiendo, statim à fundo invertunt, atque ità semen abscondunt. Ita in Aegypto factitatum. Sed, reliquis mor: alibus porcus odiosus est, tanquam frugibus & vitibus infestum animal. Hinc Odys. 6, Irus Vlyssi minatur se pugnis omnes ejus dentes excussurum, σύος ὡς ληὶ βδείρης, ut suis segetem depascentis. Nam, ut ait vetus Scholiastes, ἐν ερότη σὺς ἀιλότριον σπόριμον πιδῖον βοσκομένῃ, ὃοδοντιζεται, si reperiatur sus aliorum sata depascens, dentes ei avelluntur. Quam legem apud Salaminios invaluisse scribit Aelianus libri quinti capite quadragesimo quinto, Ἐν Σαλαμῖνι δὲ χλωροῦ σίτου, καὶ ληίου κομῶντος, ἔπν σὸς πετοῦσα ἀποκείρα, νυμος ἐστὶ Σαλαμινίων τοὺς ὁδόντας ἐκτριβεῖν αὐτῆς. Et plerique Salaminem, Saronici sinûs insulam, hìc intelligunt: sed Cypriam urbem Eustathius, & Phavorinis, qui hanc legem fuisse scribunt παρὰ τοῖς Κυπείοις, apud Cyprios ad vocem Aniβοτείρης. Atque ob id ipsum Athenienses in Cereris mysteriis sues mactabant. Aelianus libri decimi capite decimo sexto, Aθήναῖοι δὲ ἐν τοῖς μυστηρίοις καταθύουσι τὰς ὖς, καὶ μάλα δικαίως λυμαίνονται γὰρ τὰ λῆία. Athemenses in mysteriis jure meritò sucmactant, cùm segetes devastent. Quin, si veteribus credimus haec victimarum omnium fuit antiquissima, Ovidius libro prinio Fastorum Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, Vlta suas meritae caede nocentis opes. Nam sata vere novo teneris lactentia succis Eruta setigerae comperit ore suis.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 736-2","label":"NU NI DIN IDV IVT INQUI IDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/736-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/736-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 737-2","label":"NU NI DIN IDV IVT INQUI IDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/737-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/737-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}