{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 745.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 745.1-4","ref":"745.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/745.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/745.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/745.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Ic Sed negatione carent Vaticanum exemplar, Complutense, & Parisiense nuperum. Origenes etiam, & Theodo retus Quaestione undecimâ, ἕτερα δὲ μηρύκαται ε, οὐ διγελει δὲ, ὡς κάμηλος, καὶ λαγωός. At in Cyrillo libri decimi quarti De adoratione paginâ 498. editionis Parisiensis, Καὶ τὴν δα τόποδα, ὅτι οὐκ ἀνάγει μηρυκισμὸν. Quod tamen corruptum puto, quia ejusdem Cyrilli vertio vetus habet, Et leporem, quia reducit ruminationem. Utul sit, negationem perper àm fuisse additam Hebraea docent, & reliquae versiones, & hujus versus collatio cum 20 Dent. xiv. 7. ubi nulla est negatio. Quòd ibidem leporem Moses ungulam divisam habere negat, sanè in telligendum est: non, ut ungula divisa continuae, sed ut multifidae opponitur. Lepus enim est πολυχίδις. Di visa igitur eo loco eadem quae bifida, aut bisulca. At que id est propriè DIOD Cur immundis accenseretur, rationes etiam Physi cas potuit habere Moses. Medicorum certè principes Galenus, Aëtius, Rasis, & Damir hos sequutus leporinâ carne scribunt crassum sanguinem & melancholicum gigni. Et Papa Zacharias ad Bonifacium Epistolâ duodecimâ Christianos admonet, ut ab ejus esu sibi caveant. Sed ex Patrum sententia Legis lator id potissimum respexit, quòd lepus est animal valde proclive in libidinem. Vide Philosophum libri quarti De generatione animalium capite quinto sub finem, & Oppianum in fine libri tertii Cynegetican. Alii ratione ambigui sexsis alii timiditatis nomine leporem reum peragunt. De quibus ante alios consulendi Barnabas in Epistola quam edidit noster Vossius, paginâ 231. Clemens in Paedagogo libri secundi capite decimo, Novatianus capi te tertio De cibis Judaicis, Augustinus in Psalmum cini, &c. Sunt tamen apud Martialem libri quinti Epigrammate trigesimo, & in Lampridii Severo, qui lepo ris esum commendant, quasi saepe utentibus pulchritudinem conciliet: sed stultam hanc sententiam non aliâ de causa puto apud vulgus invaluisse, quàm quia ad leporis nomen alludit lepos, leporis, secunda longâ.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 744.10-14","label":"744.10 to 744.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/744.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/744.10"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 745.5-7","label":"745.5 to 745.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/745.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/745.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}