{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 1 79.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 79.1-4","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Itaque si quis Arabum scrinia sedulo compilaret, plura ex iis eliceret ad solidam sacrae linguae cognitionem pertinentia, quam vel ex vasta illa Talmudicorum farragine, vel ex magistrorum Quod sum expertus in hoc ipso libro quem de animalibus scripsicommentariis omnibus. Quamvis enim Arabicos libros paucos habeam, & pauciores legerim, tamen ex paucis illis mihi multum lucis affulsit. In his fuere Pentateuchi quatuor paraphrases, quarum duas legi editas, & duas manuscriptas reperi in amplissima Serenissimae Suecorum reginae bibliotheca. Psalteria duo manuscripta a praestantissimo viro D Sarravio mihi jam olim dono data, quae licet in plerisque cum editis conveniant, tamen in nonnullis differunt. Alcoranus Arabs quem mecum benigne communicavit vir amplissimus, doctissimus, humanissimus, Dominus de la Motte, urbis nostrae praefectus, mihi amicitiâ atque affinitate conjunctissimus. Alkazuinius de Mirabilibus creaturarum ante annos fere quingentos scriptus, quem Serenissimae Christinae liberalitati debeo. Abenbitaris Medici Malacensis de Plantis accuratum opus, in quo de Animalibus hinc inde multa inserta. Id ex magno Salmasio habui, Salmasius ex Amplissimo Peirescio, qui ex Aegypto advehendum curaverat. Obiit autem is Abenbitar anno Hegirae 646. Muhammedis Addamirii, qui vulgo Damir dicitur, volumen ingens de Animalibus, collectum ex viginti minimum scriptoribus, qui in toto opere passim citantur. Hujus duo exemplaria foelicissime nactus sum, quae singula aliquid proprium habent, quod in altero frustra quaeras. Is cum scripsisset anno Hegirae 773. fato functus est ejusdem Hegirae anno 808. Alcamus, id est Oceanus, quo titulo vastum linguae Arabicae Lexicon in ipsa Arabia circa hoc idem tempus scripsit Mahometes Jacobi Phiruzabadensis filius. Illud Holmiae totum percurri, ut ex magno opere excerperem quae in rem meam erant. His addi potest Abulsaphae Arabis de Animalibus liber ingeniosissimus, a me etiam Holmiae lectus, sed ex Arabica lingua in Hebraicam a Calonymo translatus anno Christi 1316. Partim igitur ex libris quos diximus, qui nondum lucem viderunt, partim ex aliis qui jam editi sunt (in quibus primas tenent varii in totam Scripturam paraphrastae, Avicenna, Nubiensis Geographus, Arabica Giggeii & Golii Lexica, & Coptoarabicus Kircheri Nomenclator) multa didici quorum ignoratione viri in caeteris doctissimi non poterant non impingere.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 78.9-10","label":"78.9 to 78.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 1 79.5-8","label":"79.5 to 79.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}