{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 101","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/101.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Et ex μόνιος facta videbitur vox vernacula moinean pro passere. Derique circa Tridentum avis est, quam vulgus vocat passerem solitarium, quae solivaga est, & in tectis versari solita. Itaque ut multi veterum, ita recentiorum interpretum ferè quotquot sunt, Latini, Galli, Itali, Germani, Belgae, Angli passerem hic intelligunt. Tamen aliter Hieronymus, Fui sicut avis solitaria super tectum. Nec Hebraeorum quisquam est, qui moneat hìc agi de passere, quomodo in superiore loco Et verò nihil esse puto à Prophetae mente remotius. Omnino enim haec pertinent ad avis nocturnae descriptionem. Quod in mentem interpretum nondum venisse miror, cùm id apertè clament omnes loci circumstantiae. Nam in hoc Psalmo quisquis loquitur, cùm gravi moerore confectus hominum consortium fugeret, gemitusque perpetuos ex imo pectore funderet, cum feralibus avibus se confert, quae & solitariae sunt, & in voce lugubre aliquid habent, & ominosum. Propter vocem gemitus mei, inquit, ossa mea carni adhaeserunt. Similis factus sum pelicano deserti. Fui intar noctuae (vel bubonis) solitudinum. Haec ille in duobus versibus, qui proximè antecedunt. Deinde in instituta comparatione pergens, Vigilavi, inquit, & fui ut avis solitaria super tectum. Vigilavi, id est, noctem eci insomnem. Proinde ibi habet Chaldaeus καίονται τὰ τὰ Vigilavi totâ necte. Nempe, ut nocturnae aves lucifugae, quae quia lucem oderunt, ostquàm interdiu latuêre, è latebris noctu prodeunt, ut in praedam invigilent. Philosophus Hist. lib. 9. cap. 34. Γλαυκες δὲ, καὶ νυκτικόρακες, καὶ τὰ λοιπὰ, ὅσα τῆς ἥμιρας ἀδυνατεῖ βλέπειν, τῆς νυκτὸς γὰ θηράνοντα τὴν τρο ρὴν ἀυτοῖς ποείζεται Noctuae, & nycticoraces, & reliquae aves, quae interdiu cernere nequeunt nectu venando cibum sibi comparant. Unde corrigendus Athenaeus, qui haec verba sic contrahit lib. 8. cap. 12. Γλαυκες δὲ, καὶ κόρακες ἡμέρας ἀδυνατοῦσι βλέπειν, διὸ νύκτως τὴν τροφὴν ἰαυτοὶς θηρδίουσιν & pro κορακες rescribendum νυκτικόρακες. Proinde nocturnis avibus vigilias ferè perpetuas tribuunt omnes scriptores. Et in Aristophanis Lycistrata mulier quaedam ita loquitur. Ἔγν δʼ ὑπὸ τῶν γλαυκῶν γε τάλαινʼ ἀπίλλυμαι, Ταῖς ἀγρυπνίαισι κακκαβιζουσων ἀεῖ Ego autem propter nectitas misera perii, quae in vigiliis","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 100-2","label":"CAPUT VICESIMUM SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/100-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 101-2","label":"CAPUT VICESIMUM SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/101-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}