{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 112.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 112.5-8","ref":"112.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/112.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/112.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/112.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"ἀνέρχεται δὲ εἰς ὕψος λίαν, καὶ ῥίτει ἑαυτὸν ἐπὶ ἀκροτόμου πετρας, προσκροῦσας ἀὐτὴ τὸ ῥάμρος, καὶ λούσται ἐπὶ τὴν ψχρὰν λιμνὴν, καὶ καθηται κατὰ τὸ ἥλιακον θερμὸν, πίπτουσι δὲ λεπίδες ἀπὸ τῶν ὀρθαλμὲν, καὶ πάλιν ἧς νέυς τελειν ἄρχεται. Aquila vocatur deros propter lonraevitatem. Vivit enim annos centum. Cùm verò senescit rostrum ei incurvatur, caligantque oculi, ita ut nec videre, nec comedere possit. Igitur in altum se attollit, & in praeruptam se projicit rupem, ad quam rostrum allidit, & frigido lacu se abluit, & ad calorem Solis residet, caduntque ex oculis squamae, atque iterùm invenescit. Augustinus quoque in Psalmum cii. aquiae senescentis rostrum superius ita crescere scribit, ut claudatur edendi aditus. Quod ipsum (a) Aristoteles Sed b) Plinius, & (c) Horus Apollo disertè docent. cum rostro sic accrescente fame interire iidem dant, illam asserit Angustinus, rostro ad petran attrito, vires collapsas esu reparare. Quod tamen nè quis putet ab eo pro certo tradi, en tibi viri Sancti verba in Psal. Ixvi. Renovabitur juventus nostra sicut aquila, tantummodo nos vetustatem nostram ad petram conteramus. Sive illa vera sunt, &c. quae dicuntur de aquila, sive sit fama potiùs hominum, quàm veritas: veritas est tamen in Scripturis, & non sine causa hac dixerunt Scripturae. Nos quidquid illud significat faciamus, & quam sit verum non laboremus. Quin cùm vel falsa, vel incerta sint quae de aquilae ἀνανεώσι tradunt Scriptores, quos citavimus, id solum amplectamur, quod pro vero & certo omnes agnoscunt, nempe aquilam stato tempore, veteribus plumis abjectis, alias subinde resumere atque hoc modo renovari. Unde verus Hieronymus in Esaiam capite 40. Crebrò diximus aquilarum senectatem revirescere mutatione pennarum. Et Euthymius in Psal. cii. Depones debilem senectam, quam morbi, Aquilae ale, volatus 169 Cap. II. morbi, & peccata contraxerant, ὡς ἔκεινος τὸ γῆρας τὴν δαυτο περῶν, sicut illa senectam pennarum.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 112.1-4","label":"112.1 to 112.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/112.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 113","label":"DIDIIDUNI SE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/113"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}