{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 118","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/118.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"xxxix 30 in quo Deus servum suum ita compellat, An ad nian datum tuum sese efferet aquila, & nidum suum attollet? In petra habitat, & in praerupto scopulo tanquam in procul intuenti arce degit. Indè rimatur cibum oculis bus: & pulli ejus sorbent sanguinem , & ubi sun confossi ibi est. Quae omnia cùm ad aquilae naturan pertineant, accuratè sunt exponenda. An, inquit ad mandatum tuum aquila sese efferet? nempe sublimi volatu. Hanc aquilae naturam, ut ad usque nubes se efferat homo non dedit, nec eam volantem regere potes, & ad arbitrium tuum inflectere, cùm quandoque in aëre tam sublimis sit, ut hominum obtutus planè fugiat. An ad mandatum tuum, &c. nidum suum attollet in ea loca, quae saepe nobis impervia, & inaccessa sunt? Quod sequentia sic explicant, In petra habitat, & in praerupto scopulo tanquam in arci degit. Septuaginta Ἐπʼ ἐξογῇ πέτραι, καὶ ἀποκρύφῳ Nunquid potius scripserant, καὶ ἀποκρήμνῳ. Ut Hieronymus, In petris manet, in praeruptis silicibus commora tur, atque in inaccessis rupibus. Nec multò aliter Phi losophus, ubi de nidis aquilarum Hist. lib. 9. cap. 32 Ποιοῦνται δὲ αυτας οὐκ ἐν πεδινοῖς τόποις, ἀλλʼ ἐν ὕψηλοῖς μάλιστα μὲν, καὶ ἐν πέτραις ἀποκρήμνοις Εos au tem faciunt, non in planis, sed in excelsis locis, & po tissimùm in praeruptis rupibus. Et Plinius lib. 10 rap. 3. Nidificant in petris. Et Damir capite De σουλ] sive Aquila alokab lla Qva ponit in celsis axi locis. Et capite De sei Melanzete, αβει γλς γ λαθι, 4) Nonnisi in locis elatis degit. Ut de eodem Plinius, Conversatur autem in montibus Et Albertus de herodio, quo nomine barbari Scriptores majorem aquilam vocant, Semper in praeruptis silicibus sedens & nidificans invenitur. Duae porrò causae sunt, cur ad ardua haec loca se conferat, quas hîc obiter attingit Sacer Scriptor. Prior, ut ea illi sint ED, id est, ὀχυρώματος vel mu nimenti vice, ut Aquila rectè reddidit. Et pulli, quos cogitur in nido relinquere, ut de victu illis prospiciat, ipsâ loci naturâ tuti sint. Neque enim tam celsae rupes cuilibet sunt obviae. Quò pertinet, quod narrant Arabes apud ΘΕ Δ ονὺγήνην ας Damirem, O I, Ita χ ἀμν ἰαλ ΧΘρευ θργ","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 117-2","label":"CAPUT SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/117-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 118-2","label":"CAPUT SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/118-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}