{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 119-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 119-2","ref":"119-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/119-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/119-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"ὡςτʼ αἱετὸς, ὃν ῥὰ τέ φασιν Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπυρανίων πετεήνων Vt aquila, quam inter aërias volucres acutissimè cernere dicant. Ubi Scheliastes, Λιετὸς ὀρνιστοδορατικὸς (an legendum ὁρατκὸς) καὶ ὁξὺς ἐν τῷ ὁραν, καὶ ἔπτασθαι Aelianus itidem Hist. lib. I. cap. 32. Λιετος δὲ ὀρνίθων ὀξυωπόστερος. Horatius Serm. 1. Sat. 3. tam cernis acutùm, Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. Seneca, De Beneficiis libri secundi capite 29. Queruntur, quòd sagacitate nos narium canes vincant, quòd acie luminum aquilae. Apuleus Floridorum libro primo, Si magis pollerent oculorum, quàm animi judicio, profectò de sapientia foret aquilae concedendum. Isidorus Orig. lib. 12. cap. 7. Tanti contuitus esse dicitur ut cùm super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat. Sidonius libri septimi Epistolâ decimâ quartâ, Sed forsitan praeferunt vim videndi: tanquam non sit eminentior visus aquilarum. Phile capite primo Πλὴν ὀξυδερκῆς δειν ὁ πτηνοκράτωρ. Καὶ μέγρι σητὸς ἐκ νέφων πάντα βλέπει Sed perspicax est avium princeps (id est, aquila) & usque ad tineam ex nubibus omnia videt. Apostolius Adagio 62. Οξύτατα ὁρᾳ ἐκ πολλοῦ τοῦ ἀθερος. Et ex Arabibus Damir, quamvis non citra Hyperbolen αν λακται γ Est acerrimi visus, ita ut σαις λυ σι cadaver videat à quadringentis parasangis. Quò multi referunt aquilae nomen, quasi dicatur ab acumine visus. Proinde sola animalium Solem intueri dicitur inconniventibus oculis, neque pullos suos habere pro genuinis, nisi solare lumen perferant Sequitur in Jobo, Et pulli ejus sorbent sanguinem nempe ex praeda, quam mater in nidum defert. Sorbent Hebraicè yby, pro Metathesin pro syno. Quod cùm sine exemplo sit, nonnulli interpretes in hac voce haeserunt. Graeci habent φύρονται ἐν ἄματι, quasi legerint a γρba. Ut 2 Sam. XX. 12 περυρμένος ἐν τῷ αιματι est pro Hebraeis Sva bhann. Quod planè alienum est. Nec capio quid sit in Aquila ἐστυμισμένοι. Utut sit, Hieronymus, Chaldaeus, Syrus Arabs, & plerique Hebraeorum optimè reddunt, & ex mente Sacri Scriptoris, lambunt, aut sorbent sanguinem. Dices aquilam esse πάμταν ἀποτον omnino potûs expertem. Ita enim asserit Philosophus Hist. lib. 8. cap. 3, & 18. ubi Herodotum ignorationis arguit, eò quòd in obsidione Nini aquilam augurii praesidem bibentem faciat. In Assyriis scilicet, quae hodiè non extant. Nam in iis Herodeti, quae extant, tale nihil habetur. Hinc Aelianus Hist. lib. 2. cap. 26.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 119","label":"CAPUT SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/119"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 120.1-4","label":"120.1 to 120.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/120.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}