{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 13-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"ἀγρυπνει, καὶ ὅμοιος γίγνου τὸ χρῶμα τῷ χρυσῷ πριστετηκὼς οὐ τῷ Plora, ac vigila, anroque intabescens, illi sias colore similis. Jam, si quaeras, quorsum hic auri color columbis tribuatur, respondet Kimchius, vul NAVDO 2 In cor lumbarum alis plumam esse auri instar flavam: nempe in juniorum alis, postquàm è nido excesserunt. Quod ipsum de turturibus Talmudici observant, atque hinc disci quando ad sacrificia aptae, vel ineptae sint. Cùm enim è columbis nonnisi pullos, & è turturibus nonnisi adultas offerri Lex jubeat, illos ad sa crificia ineptos, has verò aptas tum demùm esse volunt, cùm plumae in auri colorem flavescere incipiunt. Verba sunt in Tractatu Cholin cap. 1. fol. 22. b. DRD τοη 32 DD πυν συν ἐ a in C Quando turtures (ad oblatio nem) rectae sunt? ex quo auri instar flavescere in ceperunt. Quando pulli columbarum (ad oblationem profani sunt ? ex quo auri instar flavescere inceperunt Et ad vocem IAVEUD Glossa habet BDD NVO Θ DDINDIDI quia pennae corporis magnae & rubrae fiunt, & flavae ut aurum. Et aliquantò antè ψυ ανου π INIS MILIDDD CDIƆ 217. Initium flave dinis est, cùm auri instar flavescere incipiunt pennae, quas habent circa collum. Ita etiam Maimonides in Issure Mizbeach cap. 3. §. 2. Cλλυγ ANDU Turtures ad oblationem aptae sunt, ex quo au reum colorem habent. Ubi Glossa eadem, quae in Talmud. suprâ. Sed & colla columbarum Soli opposita aureo colore splendent. Philosophus in libro De coloribus, Οἱ τῶν πριστερων τράχηλοι, καὶ τῶν ὑδάτων οἱ σταλαγμοι ραίνονται χρυσοείδεις, τοῦ φωτὸς ἀνακλωμειν· Columbarum colla, & aquarum stillae videntur esse aurei coloris, tum cùm lux repercutitur. Alii solum variis coloribus fulgere scribunt. Lucretius lib. 2. versu 800. Pluma columbarum quo pacto in Sole videtur Quae sita cervices circùm collumque coronat. Namque aliàs fit uti claro sit rubra pyropo, Interdum quodam sensu fit uti videatur Inter coeruleum virides miscere smaragdos.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 13","label":"CAPUT SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 13-3","label":"CAPUT SECUNDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/13-3"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}