{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 136.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 136.1-4","ref":"136.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/136.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/136.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Lib. II. tur, ut quidem puto. Quomodo reddunt R. Seltmo. Castalio, Schindlerus, Anglica, & Italica versio. Fullerus quoque Miscellaneorum lib. 6. cap. 4. Cui versioni firmandae multùm faciunt haec Es. xxxviii. 15. de Idumaeae desolatione, Ibi N dajoth inter convenerunt. Nam M, dajoth, Plurale ταρ ἥτ, daja, non possunt esse milvi, qui non sunt gregales aves, neque unquam inter se conveniunt, aut congregantur. sed possunt esse vultures, de quibus Gesnerus pag. 785. Vultures soli uncunguium gregatim degunt, ita ut aliquando quinquaginta in uno grege appareant, ut in Aegypto se observasse scribit Bellonius. Hinc Phi losophus. Hist. lib. 6. cap. 5. Πολλοὶ ἐξαιονης φαίνονται ἀνολουθοῦντες τοῖς στράτευμασι Multi derepentè apparent, qui sequuntur exercitus. Et libri noni capite undecimo idem scribit φαίνεσθαι ταχὺ πολλοὺς, subitò apparere mu tos. Basilius quoque in Hexaëmeron Homiliâ octavâ, ἴδοις ἄν μυρίας ἀγέλας γπων τοῖς στρατοπίδοις παρ ἐπομένας: Vulturum videas, innumeros greges exerci tus sequentes. Et Ambrosius, hunc imitatus, in Hexaëmeron libri quinti capite vigesimo tertio, Cùm bellum lacrymabile inter se adversae acies instaurant, multi praedictae volucres sequuntur agmine. Petrus Beuibus Historiae Venetae libro quinto, Constat illis diebus, quibus bellum contra Bajazetem parabatur in Apulia, corvos, vulturesque tantâ ex aëre vi, tantisque agminibus inter se conflixisse, ut carri duodecim eorum cadaveribus explerentur. Non possum hic omittere duodecim vultures à Romulo visos, tum cum Romam 30 urbem condidit: unde collegit Vectius Romano imperio post exacta totidem saecula finem fore. Quod post Varronem scripsit Censorinus capite decimo quarto anno ab Urbe condita circiter millesimo. Quot, inquit. saecula urbi Romae debeantur, dicere meum non est. Sed quid apud Varronem legerim non tacebo, qui libro Antiquitatum duodevigesimo ait fuisse Vectium Romae in augurio non ignobilem ingenio, cuivis doctori in disceptando parem. Eum se audivisse dicentem. Si ita esset ut tradebant Historici de Romuli urbis condendae au guriis, ac duodecim vulturibus, quoniam CXX. annos in columis praeteriisset, populum Romanum ad mille & ducentos perventurum. Neque defuit eventus vaticinio.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 135-3","label":"CAPUT NONUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/135-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/135-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 136.5-7","label":"136.5 to 136.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/136.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/136.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}