{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 138-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 138-2","ref":"138-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/138-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/138-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/138-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"& per totum corpus diffusa. Non tamen usquequaque verum est, quod à Porphyrio scribitur capite quin to Isagoges: Τὸ δὲ μέλαν εἶναι ἀχρείστως τῷ κόρακι καὶ τὰ Λιθιοπι συμβέβηκε· Nigredo corvo & Aethiopi sic inest, ut separari non possit. Quippe etiam albi corvi visi sunt. Aristoteles, De generatione animalium libri quinti capite sexto, ἄπται καὶ πέρδιξ λάκὴ, καὶ κόραξ Perdix visa est alba & corvus. Heraclides in Republica Cyren. Ἀρκεσιλάν δὲ βασιλεύοντος λευκος κόραὶ ἰράνη, Regnante Arcesilao corvus albus apparuit. Quales hodieque in Suecia & Norvegia reperiuntur, ubi frigus est intensius. Tamen in confesso est corvum album rarò inveniri. Hinc Juvenalis Satyrâ septimâ, Felix ille tamen, corvo quoque rarior albo. Et Ammianus Anthologiae libri secundi capite quadragesimo sexto, Epigrammate decimo sexto Θᾶττον ἔην λευκοὺς κόράνας, πτηνὰς τε γελῶναι Ευρεῖν. ἢ δόκιμον ῥίτορα Καππαδόκὴν Facilius est albos corvos, & testudines volantes reperire quam probum Rhetorem Cappadocem. Itaque ut haec duo, crocitatio, inquam, & nigredo, sunt corvo maximè propria: ità pleraque corvi nomina ex alterutro sumpta sunt. Sic à crocitatione Syriacè vocatur naaba noab, à neab; Verbo scili & Arabicè cet, quod crocitare significat. Et in Aethiopico corvi nomine geo: koc manifesta est imitatio corvinae vocis Indidèm natum Graecum κόραξ, ut κρώζειν· & Romana crocire, & crocitare. Nam frustrà sunt, qui κόρακα dici volunt παρὰ τὴν κόριν ὁ σημαίνει τὸ μέλαν· cùm κόρος pro nigro apud veteres nusquam occurrat. At Hebra icum 277, orb, Chaldaicum dat orba, Ara gorab (unde Romani corvum dixê bicum Ole re) palàm ad colorem pertinent Hebraicè enim 277 ereb, est vespera, & T, arab. Verbum advesperascere obtenebrescere. Unde Aragarbib est niger (Ain initiali mutatâ bicè Cys. in Gain propter punctum appositum itaque Corvi color itaque hic idem accidit, quod Graecis vocibus δνορερὸς, ὄρφνιος, & ὄρονινος, quae à tenebris ad nigredinem ugnificandam transferuntur. Et à tenebroso, vel 2τιν quod idem est, nigro colore corvum Hebraei oreb, & Gl, & gorab dixerunt.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 138","label":"CAPUT DECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/138"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 139","label":"CAPUT DECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/139"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}