{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 20.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 20.1-4","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/20.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Si objicias utrumque in vitio poni, & serpentem SIV dici, non quia prudens, sed quia callidus est, & versipellis: Et columbam? VD non quia simplex, sed quia satua est, & ab iis vecors, ut statim sequitur. Respondeo, primò tam & quàm PD, vel vo voces esse medias, quaeque pro subjecti ratione etiam in laudem cedant. Ita non solum callidum & versutum, sed & prudentem, & V prudentiam sonat, quod abundè docent loca Solomonis suprà allata. Vicissim N non solùm ἄρρονα fatuum, sed & ἀκέραιον simplicem significat, ut Ps. xvi. 8. 97 vum simplices servat Dominus. Eas igitur voces potuit Christus etiam in laudem usurpare. Secundò, nec serpentis prudentia, nec columbae sim plicitas, laudantur à Christo solae, & abinvicem divulsae, sed tum demùm laudantur, cùm simul conjunctae sunt, ita ut una suppleat quod de est in altera, aut corrigat quod excedit. Quomodo è duobus pharmacis, quae separatim noxia sunt, tertium componitur, quod utile est, & salutare, quia se mutuò temperant. Unde est, quòd haec duo veteres tam saepe jun gant. Gregorius Nazianzenus de patre Oratione 19. Τὸ γὰρ τὸ ὅφεως φρόνιμον πεὶ τὸ κακὸν τῷ τῆς πριστιρᾶς ἀκειραίῳ πρὶ τὸ καλὸν ἀναμίξας, οὐδὲ τὸ φρόνιμον. εἴασι κακοῦργον γινέσθαι, οὔτε τὸ ἀπλοῦν ἀνδητον, ἀλλʼ ἐν ἀρετῆς εἶδος, ὡς μάλιστα ἐνὴν, ἐξ ἀμφοτέρων ἀποκειβάσάτο. Cùm serpentis ad malum prudentiam cum columbae ad bonum simplicitate conjunxisset, ita se comparavit, ut nec prudentiam in versutam improbitatem, nec simplicitatem in stoliditatem degenerare sineret: verùm ex ambabus, quoad ejus fieri peterat, unam virtutis speciem efficeret numeris omnibus perfectam & absolutam. Hieronymus ad Paulinum de institutione nonachi. Habeto simplicitatem columbae, nè cuiquam machineris dolos, & serpentis astutiam, ne aliorum sup. planteris insidiis. Isidorus Pelusiota lib. 3. Epist. 175. Ἡ φρόνησις τῇ ἀλλότητι κιρθωμένη θεών τι χρῆμα φεμιδὲ ἐντελεστάτην ἀρετὴν ἀπότελε· εἰ δὲ θάτερα θατέραν χεισθείν, ἢ καὶ εἰς πονηρίαν ἐμπίπτει, ἡ δὲ εἰς μωρίαν τελάντα Prudentia simplicitate temperata divinam quandam rem, hoc est, numeris omnibus absolutam virtutem parit. At si altera ab altera sejungatur, illa in verversitatem incidit, haec verò in steltitiam definit. Faustus, De libero arbitrio lib. 2.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 19-2","label":"CAPUT QUARTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/19-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 20.5-7","label":"20.5 to 20.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/20.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/20.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}