{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 271","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/271.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Sequitur in eodem Esaiae loco, Qui comedit ex ovis eorum, morietur: &, si quis ea comprimat, excludetur Q vipera. Itaque in eodem versu basilissi & viperae ovis comparantur eadem facta. Unde tamen non sequitur, quod vult Kimchius, VON & OVDY eusdem serpentis esse nomina. Quin ABDE est basiliscus, & vipera, ut probatum est hactenus. Sed id in Scriptura tralatitium est, ut per varias serpentum species res eadem significetur. Sic Dent. xxxii. 33. Fel draconum est vinum illorum, & venenum aspidum crudele. Job. XX. 16. Fel aspidum suget, & occidet eum lingua viperae. Pl. Xci. 13. Super aspidem & basiliscum ambulabis, &c. El. XI. 8. Oblectabitur infans super foramen aspidis, & super basilisci cavernam. &c. Es. XIV. 29. Ex stirpe serpentis exibit basiliscus, & fructus ejus erit hydrus volans. Quod notandum in Gregerium Nazianzenum, qui sub finem Irenici secundi sic agit, quasi ex urino aspidis ovo posset edi basiliscus. Ibi enim ita habet scriptor elegantissimus. Ἐπειδʼ ἂν τὰ ὡὰ τῶν ἀσπίδων ῥῆξαντες, συντρίψαντες λόγῳ σκληρῳ καὶ ἀντιτύπῳ, οὔρια καὶ ἀνεμιῶνα ταῦτα ἐλέγγωμεν, καὶ τὴν ἐν ἀυτοῖς τῆς ἀσεβείας κρυπτόμενον βασιλίσκον εἰς μέσον ἀγόγωμεν. Cùm ruptis, aut solida disputatione contritis, aspidum ovis, urina ra & subventanea esse demonstraverimus, abditumque in ipsis impictatis basiliscum in medium protulerimus Alludens scilicet ad haec Esaiae juxta Graecam editionem, τὰ ἀσπίδων ἔῤῥηξαν, &c. καὶ ὁ μέλλων τῶν δῶν ἀυτων φαγεῖν, συντρίψας ἔρον, εὑρεν καὶ ἐν ἀυτῷ βασι λίσκον. In quibus tamen illud αὐτων non refertur ad aspides, sed ad impios illos quorum opera priore hemistichio aspidum, posteriore basiliscorum ovis comparantur Ultimus de basilisco locus est ferem. VIII. 17. Nam ego in vos immittam serpentes basiliscos, in quos nulla est incantatio, qui mordebunt vos, dicit Dominus. Ubi Chaldaeus, Nam ego in vos excitabo pignu Nunio proh roh γρητη γ γγιωρ ροpulos occidentes, sicut serpentes regulos, in quos nulla est incantatio. Theodoretus hostes intelligit, qui τῶν ἥμετέραις οὔκ ἔικουσι παρακλίίσεσιν, nostris obtestationibus non cedunt. Hieronymus serpentem antiquum, & adversarias potestates, quibus tradentur, qui Dei praecepta contempserint. Nos potiùs Assyrios, quibus Israclitae proximè erant tradendi. Secunda editio pro basiliscis habuit σκοπὺς spiculatores, id est, pax pro aqvox Serpentem quemvis nugatur R. Selomo, postquàm vixit annos septuaginta, fieri VES basiliscum, & tum obturare aurem, nè incantatorem audiat. Quod probat ex Ps. lviii. 5. ubi tamen de VDE, seu basilisco, nihil. Sed IS aspis aurem obturare (d) legitur, &c. quod abundè suprà (e) explicatum. nec Hericium, nec Avis Lib. III. 40.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 270.12-13","label":"270.12 to 270.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/270.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/270.12"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 272","label":"CAPUT UNDECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/272"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}