{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 320.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 320.1-4","ref":"320.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/320.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/320.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Ascendit enim fumus ex puteo abyssi, ὡς καπτὸς κομένου μεγάλης, ut sumus fornacis magnae, vel, ut alii legunt, καιομένης ardentis. Unde Syrus, [10L. Et Arabs Parisiis editus, . Sequitur. Et obtenebratus est Sol, & [ Δηλδ aër à fumo putei: & ex fumo prodie runt locustae in terram. Quam ipsâ ratione locustas ve nantur Acridophagi, de quibus Agatharcides; Καπνῳ δὲ ταύτας θηρωσιν, ἐκ τοῦ ἀρρις ἐπὶ γὴν καταρέροντες Γumo autem illas venantur ex aëre in terram dejectas. Et Strabo, Ἐν ταῖς χαράδραις δὲ ἐμβάλλοντες ὕλὴν καπνώδη καὶ ὑρόψαντες μικρὸν ὑπερπότυμεναι γὰρ τὴν καπνὸν σκοτοῦνται, καὶ πιττουσι. Fumosam materiam in voragines injectam incendunt: illae autem supervolantes, fumo tenebras offundente decidunt. Plura qui volet, Diodorum legat libro tertio, ubi profunda vorago describitur per mul ta stadia patens, & accensa materie plena, quae in illis locis abundè suppetit: Εγειρομένου δὲ καπνοῦ πολλοῦ, καὶ δριμιος, αἱ μ ἀκρίδες ὑπερπιτόμεναι τὴν χαράδραν, καὶ δια τήν του καπνοῦ δριμύτητα πνιγόμεναι, καταπίπτουσιν ἐπὶ τὴν γὴν ὀλίγον διαπετασθεισαι τόπον Excitato autem multo, & acri fumo, locustae voraginem supervolantes, & propter fumi acrimoniam praefocatae in terram decidunt locum illum parùm praetergressae. Ad eam Acridophagorum historiam Sacer Scriptor videtur allusisse. Ita quòd versu quinto, & decimo, nocent hominibus per quinque menses, videtur ideò dici: quia locustae vere natae sub finem aestatis obeunt, nec supra quinque men ses vivere solent. Et quòd versu septimo describuntu equis similes paratis ad praesium, petitum est ex foeli capitis secundi versu quarto, Sicut aspectus equorum a spectus carum, & sicut equites current. Et versu octavo, Dentes earum ut lecnum erant: ita habetur Joëlis tapitis primi versu sexto. Dentes ejus dentes leonis, & leaenae molares. Sed haec versu nono, Habebant etiam loricas ut loricas ferreas, ad locustarum naturam ali quo modo pertinet, de quibus Claudianus: – cognatus dorso durescit amictus, Armavit natura cutem. Arabs Herpenianus ad alas referens ita reddidit Et a δυλα γνι ψμ μέλπλλαὶ, la ea rum erant ut clypei ferrei. Alter autem ita ad pectus, ΦΔνελ Ἰφοραα Ce Q Et erant pectora earum tanquam loricis ferreis loricata.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 319.9-12","label":"319.9 to 319.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/319.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/319.9"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 320.5-7","label":"320.5 to 320.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/320.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/320.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}