{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 323.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 323.1-4","ref":"323.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/323.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/323.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Sed & Philosophus libri quarti De partibus capite sexto, Τὸς δὲ πόδας τοὺς προθίους μείζους ἔνια τούτων ἔχει, ὅπως διὰ τὸ σκληρόσθάλμα εἶναι, ἐπειδὴ οὐκ ἀκριβῶς τὴν ὄψιν ἔχει, τὰ προσππτοντα τοῖς προσθίον ἀποκαθαίρωτι σκέλεσιν ὅπερ καὶ φαίνονται ποιοῦσαι αἵτο μενα, καὶ τὰ μελιττώδη τὴν ζώων· ἀεὶ γὰρ χαρακίζυτι τοῖς προσίοις σκέλεζι. Pedes priores nonnulla animalia longiores habent, ut, quoniam propter oculorum duritiem non exquisitè cernunt, prioribus illis pedibus id abstergant, quod in oculos incidit. Quod & muscas facere videas, & mellifica quaecunque sunt animalcula. Semper enim prioribus pedibus (tanquam palis) quidvis in sublime tollunt. Ita reddendum. Nam χαρακίζειν hic est μετεωρίζειν, ut est in Hesychio; non vallare & protegere, ut voluit Gaza. Plinius libri undecimi capite quadragesimo octavo, Insectorum pedes primi longiores, duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. Damir, ὥικα! ὑμα CDI, ὠταατι υιν ἐντρ λοιλαι κα αγματι νηλορει διη α A M Muscae non habent palpebras propter pupillae AS. parvitatem: sed, cùm palpebrarum proprium sit, ut à speculo pupillae pulverem abstergant, Deus illis dedit manus, quibus id praestent. Illas igitur subinde videas oculos his manibus detergentes Nec, sine causa, reptilium, atque in his muscarum, esus Judaeis prohibitus est: cum musca sit foedum ac oetidum animal, quodque ex immunditia nascitur, atque in immundis libenter haeret. Et, sive ad hominum mensas, aut ad Deorum aras accedat, dapes impuden ter diripit, contactuque omnia foedat. Quid, quòd pusilla bestia, ad myropolium volans, & in narthecio casu mortua, unguentum in eo reconditum totum inficit? Unde illud Solomonis Eccles. X. i. Muscarum mortuarum una facit, ut foetorem eructet unguentum pigmentarii. Sic parùm stultitiae foetere facit hominem sapientia & gloriâ eximium. Quomodo dicit Paulus parùm fermenti totam massam corrumpere ICor. V. 6. Nam multò faciliùs corrumpitur, quod bonum est; quàm emendatur quod malum. Proinde notat Aggaeus capitis secundi versu duodecimo & decimo tertio, rei sacrae contactu rem immundam non consecrari, sed, contra, sacram pollui contactu rei immundae.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 322.5-7","label":"322.5 to 322.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/322.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/322.5"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 323.5-6","label":"323.5 to 323.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/323.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}