{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 325","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/325.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Nam, ut taceam zebub & ze bachim voces esse tam dissimiles, ut inter illas vix videatur quaesita fuisse allusio; nec vero esse consentaneum, ut ab oblatis victimis Deus ullus nomen traxerit, cùm omnibus id fuerit commune, ut victimarum oblatione colerentur: certum est Ochoziam seriò egisse, cum dixit, Ite, & consulite Beel-zebul Deum Accaron, an ex hoc morbo convaliturus sim. Neque enim eum Deum ludos habuerit Ochozias quem in morbo jubebat de salute sua consuli. Itaque nomen Beel-zebub tam apud Philistaeos, quàm apud Israëlitas in usu fuisse reor. Sed cum in Euangelio legatur Beel-zebul cum L in fine, ac si dicatur à –, zebel, quae stercus sonat, posteriores voce tudaeos putaverim interpolasse nomen, ut inter stercoreos Deos Beel-zebub sic rejicerent. Quamvis nihil sit necesse, cùm in linguis illis B Finale quandoque mutetur in L. Ita sinus Arabici ostium vulgo Babel- mandel diOL Bab-elmandab. Et nablium citur pro Arabico rebab. Pari ratione Beel Hispanis rabel, Sby zebul dici potuit pro BeelArabibus est zebub. Difficilior est quaestio, cur Matth. xii. 24. & Luc al. 15. Pharisaei sive Beel-zebub, sive Beel-zebul Daemonum principem esse voluerint, qui Hebraeorum aliis est NDON Asmodaeus. Neque habeo, quod respondeam, nisi quòd Philistaeorum urbs Accaron etiam scribitur Acharon ab Hieronymo, & aliis: quo cùm Acheron proximè alludat potuit ab ignaris Deus Acharon, cum Acherontis Deo, id est, cum Plutone, confundi, quem praefecit Inferis Gentilium Theologia. Notum enim est, Hebraeos posteriores non pauca suae linguae vocabula è Graeca deduxisse, Quale est, quòd τα Τεροσέλυμα Josephus ita dici vult propter τὸ ἰερὸν, id est, Templum ibi conditum. Et torrentem Jabok is ipse Jobacchum vocat: tanquam ab fobaccho Deo appellatum. Idem iis fuit animus, qui, pro torrentibus Kedron & Kison, χειμάῤῥους τὴν κίδρων, & τῶν κισσων, primi dixerunt, ac si cedris & piscis sic vocarentur. Et Scitta urbs à Scythopolis dicta est, tanquam à Scythis. Et AR Moabitarum Ἀρεπολις, quasi Martis urbs. nomen Taphnes mutatum in Daphnas, ut vocari crederetur παρὰ τῶν ἐκει πολλῶν φυομένων δάφνων, à multa laurum ibi consita. Denique pari de causa ex Philistaeis facti Αλλόρυλοι, ex Pibeseth Βύβαστος, ex Gibliis Byblii ex Horaeis Heroum urbs, ex Jabneel laμνια, quasi hoc nomen habuerit, ὅπ Τάμους ἑκάλουι τοὺς καθύγρους, καὶ τεθηλότας τόπους, quia locos humidos & virentes λάμνους vocabant. Ita Stephanus. Et Ptolemais, pro WB Accho, Ann dicta est, tanquam, ἀπὸ τ ἀκειν, quia ibi sanatus Hercules. Pars secunda. Musca.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 324.13-14","label":"324.13 to 324.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/324.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/324.13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 326","label":"CAPUT DECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/326"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}