{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 350","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/350.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Persas etiam describit Strabo libro decimo quinto in omnibus sacrificiis, ἀποσπένδοντες ἔλαιον ὁμοῦ γάλακται καὶ μέλίτι κεκράμενον, Oleum cum lacte, & melle mixtum libantes. Proinde Homerus, vel quisquis est, Hymno in Mercurium mel vocat Θεων ἡδείαν ἐδωδὴν Deorum suavem cibum. Et mus in Batrachomyemachia ranae suas delicias cum jactantia enumerans; Nen me fugit inquit, panis ter pistus, non placenta sesamo condita, non pernae frusta, non jecora, non casens Οὐ γρηστὸν μελίτωμα, τὸ καὶ μάκαρες ποθέουσιν, Non optimum ex melle dulciarium, quod etiam Dii desiderant. Cujusmodi sacrificia νηράλια, καὶ μελίσπον δειν vocat Plutarchus in libro De ira cohibenda, & Symposiacon libri quarti capite quinto. Taceo frequentem mellis usum inter inferias & libationes pro mortuis. Sic in Patrocli funere Achilles Iliad. ψ Ἐν δὲ τίθει μέλίτος καὶ ἀλείφατος ἀμοιφορῆας, Imposuit (seretro) mellis & olei amphoras. Odyss. G. crematur Achillis cadaver, ἐντʼ ἔθητι Θεῶν, καὶ ἀλείρατι πολλῳ, Καὶ μέλίτι γλυκερῷ in veste Deorum, & cum oleo multo, & melle dulci. apud Euripidem Iphigenia in Tauris inferias Oresti fratri parat Πηγὰς τʼ ὑρείων ἐκ μόχων, Bάκχου τʼ δινηρὰς λοιβὰς, Σεθᾶν τε πόνημα μελίσσαν, Fontes sanguinis ex montanis vitulis, & Bacchi vinosam libationem, & flavarum laborem apum. Ita habetur versu 163. Et rursus eundem tanquam moriturum alloquens versu 632, Πολύν τε γάρ σοι κόσμον ἐνθήσω τάτῳ, Καὶ τῆς ὀρείας ἀνθεμόῤῥύτον γάνος Σέθης μελίσσης εἰς πυρ ἐμβαλῳ σέθεν, Multum enim ornatum tibi in sepulchro ponam, & montanae flavae aris delicias ex floribus manantes in rogum tuum injiciam. Taceo item Melle seporatam & medicatis frugibus effam Cerbero ab Aenea objectam. Ubi non probo, quòd vir sui aevi facilè doctissimus (a) legendum esse saporatam tanto molimine contendit. Quamvis enim sa poratum pro condito dixerint Tertullianus, Arnobius, Marcellinus, atque alii posterioris aevi scriptores tamen Augusti aevo vox fuit ignota prorsus, neque à quoquam usurpata. Et quamvis ullam esse in melle soporandi vim perneget vir eximius, tamen aliter sensisse veteres Coelius Rhodiginus (b) ex Orpheo pro bat, qui Saturnum à Jove mellis appetitum insidiis & consopitum fuisse narrat. Quibus addo haec Iamblichi apud Photium auctore 94. Οἱ δὲ τῷ μίλίτι καρωθέντες μολις ἀνίστανται. Illi autem melle soporati vix expergiscuntur. Sed haec de melle plus satis. Tantùm addo, Deum, ob id ipsum, quòd in Daemonum sacris mellis usus penè perpetuus fuerit. pro impuro illud habuisse, & in suis sacrificiis offerri noluisse. Alius apis labor est cera, melle non minùs utilis. Ex cera enim cerei fiunt, quibus tenebrae fugantur. Martialis, Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes. Eadem praestat usum glutinis. Virgilius, Pan primus calamos cera conjungere plures Instituit. Nec minùs cerâ, quàm melle condiebantur cadavera. Sic. Herodotus libro quarto Scythas resert Regis","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 349-3","label":"349","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/349-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/349-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 350-2","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/350-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}