{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 352.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 352.1-4","ref":"352.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/352.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/352.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/352.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Jonathan Nahth id est, ceram, exponunt, ut & Arabs Herauctor Beresith Rabba lectione penianus 91. propè in fine. Et in Onkelo putant AB id ipsum esse, quia accedit ad NIVS. Utut sit, ali interpretes multò aliter explicant. LXX θυμίαμα, τεὶ λιμιάματα Aquila, στυρακα Hieronymus in priorelo. co aromata, in posteriore storacem ut Aquila, Syrus resinam, Samaritanus QVP balsamum, Arabs Pari ut apud Kimchium; nonnulli siis editus21 siliquam, Arabes duo manu-scripti gummi; Rabbi Moses Sain Suecia cerdos, & Kimchias vaIO rem desiderabilem; Rabbi Sclomo, DoDDD collectiones plurium aromatum. Posteriores in re dubia è vetustioribus hunc, vel illum sequuntur, prout visum est. Solus Junius, prius tam insistens viam myxaria reddidit, quae Arabici, inquit, dicuntur NUKETA, teste Aeginetâ, Aetio, psello, & Actuario, voce proximè ad Hebraicum NEKOTH accedente. Sed virum, alioqui pium, & do ctum, fugit ratio. Nam Arabicum myxariorum nomen RAS, mucchait, prout Arabes constante scribunt, nè unam quidem literulam communem habet cum Hebraeo Wo, nechoth. quod statim agnoscet, quisquis in his linguis non est prorsus ἀναλράζητος. Neque Arabici nominis ii meminêre, quos ille citat, sed Graecorum unus Charito, quod quidem sciam, qui scribit μεχαῖτας, ut officina mukeitas, & mokaitas. Recentiorum plerique alii necoth, θυμιάματα aromata exponunt, cum Graecis, & Hieronymo, & Hebraeorum nonnullis. Quoc vix stare posse patebit legenti duo Scripturae loca, in quibus occurrit haec vox. Prior enim sic habet Gen. XXXVII. 25. Sublatis oculis aspexerunt, & ecce turmam viatorum Ismaelitarum ex Galaade venientium, quorum cameli ferebant Mos, nechoth, & resinam, & stacten: & ibant, ut ea in Aegyptum deportarent. Et posterior Gen. aliii. 11. Sumite de laudatissimi, hujus terrae fructibus in vasis vestris, ut ad virum illum munus feratis, parùm resinae NII nechoth, & stacten, & pistacia, & amygdala. Et quorum lectione attento lectori constabit Sol non esse θυμιάματα, vel aromata, vel rem desiderabilem in genere, sed peculiare aliquid, ut mel, resinam, stacten, &c. quorum ibidem fit menitio. Et cur Aquila maximè placeat, qui storacem reddidit, plure habeo rationes. Quarum prima haec esto, quòd in Syria storax abundè provenit.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 351-4","label":"PDE IN I VNIOD N II NIT NT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/351-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/351-4"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 352.5-6","label":"352.5 to 352.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/352.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/352.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}