{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 389","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/389.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Et multò antè scripserat Callias libro decimo De rebus Agathoclis, τοὺς κεράσας ὅρεις δείνους εἶναι τὸ δῆγμα, ἀναίρειν γὰρ καὶ ζῶα ἄλογα, καὶ ἀντρὸ πος, εἰ μὴ παρείη λίσυς ἀνὴρ γυλλος ὧν τὸ γένος cerastas serpentes esse diri morsus, & tam bruta, quàm ho mines, interimere, nisi adsit vir Libycus Psyllus genere. Quam autem ratione id fiat, vide apud Aelianum ub suprâ, & libri decimi sexti caput vigesimum septimum & vigesimum octavum. Ut à culice Conopem servum in Achille Tatio, sic à pulice virem illustrem nomen duxisse mirabere. Is est ὑιντο Paros, vel Pharos, quae qui saepe nominatur in libris Esdrae, & Nehemiae. Sed & in Menandri Mes senia πόλλος est viri nomen, de quo Snidas. Et Psylla vel Psyllium, Bythiniae urbs non procul ab Heraclea. Et apud Pollucem οι κύνες δι ψυλλικοì Psyllici ca nes ab Achaiae urbe dicti. Nec desunt, qui Graecos A fricae Psystis ἀπὸ τὸν ψυλλων à pulicibus Graecum no men indidisse suspicentur, quia pulicum more sanguinem exsugebant, nempe ut à serpentibus percussos ita sanarent. Plinius libri vigesimi octavi capite tertio, Quorumdam hominum tota corpora prosunt, ut ex his familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levani percussos, suctuve modico. Quorum e genere sunt Psylli Marsique. Suetonius in Augusto capite decimo septimo, Cleopatra etiam Psyllos admovit, qui venenum ac virus exsugerent. Arnobilis libro secundo, Adversus ictus noxios & venenatos celubrarum morsus, remedia saepe conquirimus & protegimus nos labiis Psyllis, Marsisve dentibus. Ita legit Cl. Salmasius pro vulgato, laminis Psyllis Marsis vendentibus. Celsus libri tertii capite vigesimo septimo, ubi de serpentum morsu Homo adhibendus est, qui vulnus exsugat: neque Hercules scientiam propriam habent, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Unun addo, in Sicilia agrum circa Pintiam urbem vernacu lo sermone vocari terra di pulici, non tamen à pulicibus, sed à templo Pollucis ibi olim culti.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 388-3","label":"388","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/388-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/388-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 389-2","label":"CAPUT VIGESIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/389-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/389-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}