{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 450","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 450","ref":"450","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/450","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/450.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Quod idem habet Eustathius in Iliad. A. Neque à fulvo gilvus color plurimùm distat, quem scriptores tribuunt nonnullis margaritarum. Tzetzes Chiliadis undecimae Historiae 375. Πῇ γὰ ὡχροὶ, πῇ δὲ κιῤῥοὶ, καὶ πῇ τῶν κακοσραίρων, Alibi quidem pallidae, alibi autem gilvae, alibi non bene rotundae. Sed frustrà haec afferuntur, cùm margaritarum candere sit maximè proprium, atque in iis alii colores praeter candidum non solùm infrequentes, sed & vitiosi sint. Itaque, etsi margaritarum quaedam rusae, fulvae, & gilvae sint, nemo tamen aliquid rufum, aut fulvum, aut gilvum ut margaritam esse dixerit. Ut neque nigrum esse ut hominem, quamvis hominum quidam nigri sint, Mauri putâ, atque Aethiopes. cio in insula Zypangri ad extremum Orientem Pan lum Venetum libri tertii capite secundo margaritas rubras describere, quae albas pretio longè superent. Sed id frustra adducatur, cum hae margaritae veteribus tam ignotae fuerint, quàm insula, in qua nascuntur. At objectioni ut occurramus, asserimus Hebraeum O adam, etsi propriè rubere significet, posse tamen aliter sumi, aequè ac Latinum RUTILARE quod saepe nihil quidquam quàm splendere est. Ut Aentidos libro octavo Arma inter nubem coeli regione serena E coelo rutilare vident. Hinc Philoxeni Glossae: Λάμπω, niteo, splendeo, rutilo. Et passim in Poëtis rutilare dicuntur Luna, & stellae, splendoris ratione, non rubedinis, quae in iis vix ulla apparet. Eodem exemplo à Poëtis purpurea vocantur, quae sunt eximii candoris, ut nix, & cygni. Albinovanus in Mecoenatis obitum, Brachia purpurea candidiora nive. Horatius ad F exerem libri quarti Odâ primâ, Tempestivius in domo Pauli, purpureis ales oloribus Comessabere Maximi. Quia utrique colori, candido, inquam, & purpureo,","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 449-2","label":"DE NEDI DUDIN NDINI JUDD NEVIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/449-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/449-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 450-2","label":"DE NEDI DUDIN NDINI JUDD NEVIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/450-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/450-2"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}