{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 49","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/49.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":452,"text":"Grus eruit, inque glomis cygni prope flumina drensant Glossarium vetus; Gruunt, γερανίζουσι. Interim, nè quis putet grues semper sonorâ voce clangere, Damir haec habet de grue, quae excubias agit, dum reliquae dor- 3la μαλ. & GO miunt: Qbα λob O AV Et quae in custodia est nonnisi submissa voce murmurat, ac si sciret se esse in custodia. Quod ipsum ad Ezechiae locum non absurdè referatur, quasi hoc gruis lene murmur cum hirundinis minuritione junxerit Nunc de migratione gruum agemus in illud ferem viii. 7. Turtur & hirundo, & grus custodierunt tem pus adventus sui. In genere gruem non solum aliò migrare constat, sed & fugâ frigoris in remotissima loca proficisci. Simeon Sithi, Τὸ δὲ τοιοῦτον πηνὸν δι ἔρχεται τὴν δικουμένην ἄπασαν, μὴ μένον ἐν ἐνὶ κλίματι Haec avis omnem terrarum orbem peragrat, in una regione haud quaquam manens. Aristoteles Historiae animalium libri octavi capite duodecimo Ἐκτοπουσι εις τὰ ἔχατα ἐκ τῶν ἐχάτων. Ex ultimis in ultima (gru es) migrant. Id est, ut ipse interpretatur, ἐκ τῶν Σκυθικων εἰς τὰ ἕλη τὰ ἄνω τῆς Λιγυπτη, ὅθεν ὁ Νολος ῥοι, ex Scythicis oris ad paludes, quae sunt supra Aegyptum, unde fluit Nilus. Herodotum sequutus, qui, de Nili fontibus & vicino Oceano agens libri secundi ca pite vigesimo secundo, Γέρανοι δὲ, inquit, ράγουσαι τὴν χειμῶνα τὸν ἐν τῇ Σκυθικὴ χώνη γε ὅμενον, φοιτῶσι εἰς χειμαδιὴν ἐς τὸς τόπους τοῦτες Gries, Scylliicae plagae hyemem fugientes, ad illa loca hyematum se con ferunt. Aelianus etiam Historiae animalium libri tertii capite decimo tertio, Λιγυπτόν τε, καὶ Λιβύὴν ἀπαἱρυσι, καὶ Λιθιπιαν, ὥστε γὰρ οὖν γῆς ὑρίοδον εἰδῆαι, καὶ φυσεῖς ἀέρων, καὶ ώρων διαφορὰς στείλονται αἱ τάσαι· Quasi terrae ambitum, & coeli naturam, & temporum varietatem nossent, in Aegyptum, Libyam, & Aethiopiam abeunt, & proficiscuntur omnes. Et Homerus multò antè —ταί γε πέτονται ἐπ᾽ φκέα οἷο ῥοίων Ad Oceani fluenta hae volant, nempe Australis, ubi Pygmaei; quod docent sequentia. Unde Pompeio Luctillus apud Plutarchum, Ειτά σοι δοκω ἐλάττονα τῶν γερόνων νὲν ἔχειν, καὶ τῶν πελάργων, ὡς τε ταῖς ὅραις μὴ συνμεταβάλλειν τὰς διωτας; An tibi videor gruibus & ciconiis minus sapere, ita ut cum anni tempestatibus stationes non mutem Plerasque in Thracia nasci veteres crediderunt Aelianus ubi suprà, Αἱ γέρανοι γίνονται μὲν ἐν Θράκn. Grues quidem in Thracia nascuntur. Et paulò post, Ουκοῦν φιλοῦσι τὴν χρραν, ἐν ἢ γεγόναστι Regionem igitur amant, in qua nati sunt. Indè Thraciae avedicuntur, & Strymoniae, & Bistoniae, à Strymone flu vio, & Bistone lacu Thraciae, unde creduntur profi cisci. Virgilius libro decimo Aencidos. quales sub nubibus altis Strymoniae dant signa grues. – Lucanus libri tertii versu 199. Deseritur Strymon tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves. Et libri quinti versu 711. Strymona sic gelidum, brumâ pellente, relinquunt, Poturae te, Nile grues, Et libri septimi versu 832. —vos, quae Nilo matare soletis Threicias hyemes. – Martialis nuper citatus ed by Goc","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 48-3","label":"CAPUT UNDECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/48-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/48-3"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 50","label":"CAPUT UNDECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/50"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}