{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 516.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 516.1-4","ref":"516.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/516.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/516.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/516.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Ut Jam abundè pateat nomen ph3, calbith, seu caniculae, rectè quadrare in ichncumonem, adeoque haec Hebraeorum, terror calbith super leviathan, nihil aliud sonare quàm ichneumonem crocodilo esse terrori. Hùc quoque notandum venit è duobus synonymis PA thannin, & I, leviathaa, quorum utrumque draconem, & cetum significat, ut omnes sciunt, etiam PM, thannin, pro crocodilo sumi. Quod haec planum faciunt, Ezech. xxix. 3. 4. Sic dicit Dominus Deus; Ecce ego insurgam contra te, Pharao Rex Aegypti, magne thannin, qui cubas in medio rivorum tuorum, &c. Et indam hamos maxillis tuis, & ag glutinabo pisces rivorum tuorum squamis tuis, & ascendere te faciam è medio rivorum tuorum, &c. Et 20 Ezech. xxxii. 2. 3. Tu eras sicut thannin in maribus (id est, in Nilo, & lacubus vicinis, ut suprâ explicavimus) & prodibas per stumina tua, & turbabas aquas pedibus tuis, &c. At expandam super te rete meum in coetu multorum populorum, qui te trahent in sagenam meam. Iis, inquam, verbis Pharacnem clarum est cum crocodilo non cum balaena, conferri, quae nec pedes habet, nec squamas, nec versatur in Aegypti rivis, & fluminibus, nec inde ascendit in terram nec retium indagine cingitur. Sed neque eam hamo capi quisquam dixit praeter unum Oppianum. Horum igitur pleraque in solum crocodilum quadrant, qui per , thannin, significatur Neque de nihilo est quod Pharaonis cum crocodilo comparationem propheta tam multis persequitur. Nam ut alia taceam, ad ipsum Pharaonis nomen sic alluditur, quo crocodilum significari ex Arabibus pharao, crocodilus. discimus. μεναλ] C, a Itaque cum dicis Alcamus Ezechiel, Pharao magne thannin, qui cubas in medio rivorum tuorum, &c. idem est ac si diceret: O qui Pharacuis, seu crocodili nomine gloriaris, idem te manet casus qui crocodilum, qui ferreo hamo capitur, atque ità volens aut verò ferreis retibus involuitur nolens è flumine ad necem trahitur Aegyptia crocodili nomina scriptores multa memorant. Vetustissimum Herodoti libro secundo.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 515.13-14","label":"515.13 to 515.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/515.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/515.13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 516.5-7","label":"516.5 to 516.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/516.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/516.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}