{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 52","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/52.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Unde ad milites, ad imbrem, ad grandinem, & ad alia translatum Et in Solino leguntur fluctus ingrui. Nec immeritò Oppianus, – ὑψιπετὴ γερόνων χρὸν, altivolantem gruum chorum: & Antipater Sidonius ὑψιπετη Βιστόνιαν γέρανον, altivolantem Bistoniam gruem dixit. Et Virgilius, Aëriae fugere grues, id est, interprete Servio, in altum volantes. Et Au sonius in Monosyllabis, Ibycus ut periit index fuit altivolans grus. Et grus de se ipsa in Avieno, Fabulâ decimâ quintâ –– Sublimis in aëra penna Proxima fideribus numinibusque feror In altum enim volant grues, ad omnes aëris mutationes intentae, nè à tempestate obruantur. Aristoteles, Historiae animalium libri noni capite decimo, Eὕψος πέτονται πρὸς τὸ καθεραν τὰ πόῤῥω· καὶ ἐὰν ἔγως νήρη, καὶ χειμέρια (Antigonus καὶ συστροφὴν] καταπτασα λωυχάζεσιν In altum volant ut procul prospiciant: & si nubes, & tempestatem (aut turbinem) videant infrà devolantes quietae manent. Itaque est inter pro gnostica futurae tempestatis, cùm nauta è medic mari videt γιράνους ὑποστρορέσας, καὶ τὴν ἔμπαλιν πετομέvas, grues revertentes, & retrò volantes. Ità Aelianus Historiae libri tertii capite decimo quarto. Quibus similia videas apud Aratum, Virgilium, Plinium, Theonem, & Avienum. Sed & grues contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Ita Solinus, & Isidorus. Videntur etiam ad summa niti, quia ibi tranquillior est aër, quod his verbis testatur Horus libri secundi capite nonagesimo tertio Τψηλῶς πάνυ ἔπταται (γέρανος) ἔνα θεασίται τὰ νέρη, μὴ ἄρα χειμάζῃ, ἔνα ἐν ὥσυχία διαμένῃ: Grus alti admodùm volat, ut nubes conspiciat, neque tempestat. agitetur, sed quieta maneat. Quartam denique hanc causam affert ρρ & C als Alkazuinius, ἐν ερα τὰ ὑρίας τ ε loEt cùm volat in sublime multùm evehitur, ne rapacium avi um ulla ei occurrat. Agmen in ipso volatu formam habet trianguli, qui basi à ventis impulsus summam parte aërem secat. Cicero libro secundo De natura Deorum, Illud verò al Aristotele animadversum, grues, cùm loca calidiora petentes maria transmittunt, trianguli formam efficere. Ejus autem summo angulo aër ab iis adversus pellitur. Deinde sensim ab utroque latere, tanquan remis, ita pennis cursus avium levatur. Basis autem tri anguli, quam grues efficiunt, ea tanquam à puppi ventis adjuvatur. Plutarchus in libro Vtra animalia, &c Εις τρίγωνον συνάγουσαι σχίζουσι τῇ νορυφῇ τὸ πνευμα πειῤῥεον, ὥστε μὴ διάσπασθαι, τὴν τάξιν In triangulum collectae illius vertice ventum circumfusum incidunt, ne distrahatur earum acies. Aelianus libri terrii capite decimo tertio, Τρίγωνον ὀξύγονον τὸ χῆμα τῆς πτήσεως ἀποφαίνουσι, ἶνα ἐμπέπτουσαι τῷ ἀρει διακοπτωσιν αὐτὸν In triangulum oxygonum volatum suum configurant, ut in aërem incidentes eum faciliùs secent. Phile etiam eas ivolare asserit Εἰς ὅρμηθον τρίστοιχον ἐξυγωνίον, in ordinem triquetram acutis angulis. Et Tzetzes, Pars secunda. Grue. Τείγωνον ἐξυγώ ἷον ποιοῦται τούτων (a) πῆσιν, δς τὸν ἀετα τέμνωσιν οὕτως ἀμαριστέρως, Triangulum oxygonium faciunt earum volatus hâc aërem sic facilius dividant.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 51-2","label":"CAPUT UNDECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/51-2"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 53","label":"CAPUT UNDECIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/53"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}