{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 532-2","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 532-2","ref":"532-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532-2.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"contra Severi dogmata, refellit hoc commentum, cùm ex ratione quae docet impossibile esse τὶ τῶν ὑπὸ γέ νεσιν καὶ φθορὰν ἐμψύχων καὶ αἰθήτικων συμάτων μωναδικῆς ὑπάρχειν καθʼ ὑποστασιν φύσεως, ut ullum animatum ac sensibilium corporum quae generationi, & corruptioni obnoxia sunt, existentiam quod attinet, sit naturae singularis. Tum etiam ex scriptura, in qua cum Noe jubeatur aves in arcam non nisi per paria admittere; quid tum de Phoenice factum, quem singularem esse volunt? His Maximi argumentis, adde, si lubet nihil tam esse paradoxum, quàm quod fingunt auctores hujus fabulae, avem esse quae taedio vitae sponte se addicat flammis, & Calani instar vivi comburium aequo animo patiatur. Cum fuga doloris, inprimis si sit gravis, & vitae conservandae studium, naturale sit omnibus animantibus. Praetereà perfectum animal vi naturae non posse ex proprio cinere renasci, cum Philosophorum axioma sit verissimum, à privatione ad habitum non dari regressum. Vir egregius Andreas Schottanus anno praeterito edidit Heptaemeron, in quo diatribe decimâ tertiâ, hanc quaestionem ex professo agitans, sit nè aut fuerit Phoenix in rerum natura, quatuor insuper rationes de suo profert quibus hanc fabulam confutet haudquaquam contemnendas. 1. Tam parum eos sibi constare qui illam tradunt, ut nihil habe ant in quo possis tutò pedem figere, tanquam in re ab omnibus asserta, & credita. 2. Neminem esse qui pro fiteatur verum Phoenicem à se esse visum. 3. Deum in illis Jobi capitibus in quibus majestatem, & potentiJam suam commendat ex naturae operibus hoc non fuisse omissurum, quod prae caeteris esset insigne. 4. Neque Paulus, inquit, de resurrectione mortuorum fusè disputans, 1 Cor. XV. rationem tam obviam praeteriisset intactam, praesertim apud Corinthios, quibus notissimum erat quicquid de Phaenice jactatur. Quam vis enim argumentum à silentio non semper valeat, firmum tamen est, cum à perito disputatore id omitti tur, quod maximè ad rem faceret.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 532","label":"ENEVON UD IN IDII VI NIT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 532-3","label":"CAPUT SEXTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/532-3"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}