{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 571.5-8","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 571.5-8","ref":"571.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/571.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/571.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/571.5.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"At respectum habet ad firmitatem, cùm coelum appellat πολυχαλκον Odyss. γ. Ut Job qui coelos dicit esse PSID RA CDI, firmos ut speculum fusum, capite trigesimo septimo versu 18. Secundò, hoc quoque certum est Joannis χαλκολίβανον non esse thus. Nam utut concederetur thus masculum à colore fulvo dici χαλκολίσανον (quod ut credam, non possum à me facilè impetrare, quia album esse asserunt Graeci, Hebraei, Arabes quo quot legi hactenus, atque ipsum nomen Hebraeum id evincit) tamen Joannis χαλκολίβανον aliud esse oportet aliquid nempè quod in mediis ignibus perduret & splendeat. Neque enim odoris sed splendo is ratione cum chalcolibano in fornace ardenti conferuntur pedes viri illius, de quo Joannes. Tertiò, illud etiam statuendum est, hic de eo Chalcelibano non agi, cujus descriptio est in Suida. Neque enim Joannes viri qui ei apparuit pedes, cum eo comparavit, quod tum temporis nusquam erat: neque verò fuit uspiam ante instiniani aevum, qui ut omnium quae à Christo largè acceperat, bonorum gratum se exhiberet, mensam hanc quam illi obtulit, ita coagmentavit ut nihil esset in rerum natura pretii aliquantivis quod in ea non elucesceret. Proindè circa mensam legebatur haec inscriptio, τὰ τὰ ἐκ τῶν σων τοῖ προσφέρεαιν οἱ δηλοί συ γριστε Ἰστινιανὲς καὶ Θεοδώρῳ, ἀ υκενως πρὸς δεξαι δὲ καὶ λόγε τοῦ θοῦ, Tua ex tuis tibi efferimus servi tii, Christe, Justimanus & Theodora, quae benevolè accipe. Fili & Verbum Dei. Caetera in Cedreno vide. Quartò, ut vineta egomet caedam mea, quo minùs χαλκολίσανον pro χαλκολιβιανῳ dici putem, obstat quod Liviani aeris non magna fuit gloria, quia teste Plinio admodum exiguum inveniebatur. Itaque è Gallia in qua nascebatur, in Orientem famam ejus penetrasse parum verissimile est. Superest Probatur Hasmal in Ezechiele eße aurichalcum. Lib. VI. & lucidum. Sed pro Chi, galal, quomodo scri beSuperest igitur, ut χαλκολίσανος, vel sit Dur rent Chaldaei, & Arabes, Hebraei scribunt P, kaτ1327 es laban, seu album, vel pia rur lal, quia G & K sunt literae maximè permutabiles. & Neo libon, seu ignei candoris, quale est cum in igne candet. proindè fovea Chaldaeis est Nunip Id ipsum vocari, Dan. X. 6. 779.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 571.1-4","label":"571.1 to 571.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/571.1"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 572.1-4","label":"572.1 to 572.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/572.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/572.1"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}