{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hierozoicon. Vol. 2 62.1-4","citation":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 62.1-4","ref":"62.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/62.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/62.1.md","author":{"name":"Samuel Bochart","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart"},"work":{"title":"Hierozoicon. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Ro non Perdix, sed rusticulae docuimus non est congregare pullos, sed eva, quae foveantur. Argutius est, quòd Hebraei quidam apud Kimchium in Lexico de perdice mare duntaxat Jeremiam egisse volunt, qui quoties ova incubat (incubare autem nonnunquam auctores sunt (b) Aristoteles, & (c) Plutarchus, & (d) Phile) ea ova incubat, quae non pse peperit, sed foemina. Verum eò respexisse Prophetam non est verissimile. Quia, quòd mas ova incubat, non est perdici peculiare. Nam & in avium 10 plerisque mas & foemina per vices cubant. Ita habetur in Philosopho, Ἐπωάζει δὲ τὰ πολλὰ τὴν ὀρνίθων διαδεχόμενα τὴν ἄῤῥενα τοῖς θήλεσι. Praeterea similitudo claudicaret ex omni parte, si Teremias avarum hominem aliena surripientem, quae, ut malè parta sunt, sic malè dilabuntur, cum perdice mare conferret conjugis ova incubante. Quamvis enim ea ova mas incubet, quae non ipse edidit, aliena tamen dici non possunt, cum foetus tam sit patris, quàm matris: neque id facit malo animo, ut avarus, qui alienis inhiat, sed, 20 quod ait Phile, ἐξ ἐυσπλαγχεῖας, paterno quodam affectu, & pietate erga suos. Adeoque res illi bene & prosperè cedit, cum eâ ratione genus suum augeat, atque propaget. Itaque nihil simile. Ut taceam, quòd ovis perdices mares incubare multis negat Olysses Aldrovandus nuperus scriptor, sed in nis exercitatissimus. Illum vide sis Ornithologiae lib. 13. His incommodis urgeri cùm viderit communem interpretationem vir Hebraicè doctissimus, putavit feremiae verba sic posse reddi, Perdix collegit (seu fovii ova) sed non peperit, id est, non exclusit ova. Quod perdici cur frequentiùs quàm ulli avium accidat, ut ova foveat, quae non excludat, causae plures afferri queant. Prima, quòd neque in rupibus, neque in ramis arborum, neque in culmine turrium, sed humi nidificet, loco non solùm aucupibus, sed seris etiam, & reptilibus maximè obvio. Altera, quòd si perdicis ova, rore cadente, vel pluviâ humescant, ἐὰν μὴ πάλιν ἡ τεκοῦσαι ἐπιθάλψῃ ἀυτὰ ἐπελθοῦτα ταχέως, γίνο ἴγονα, nisi mater statim incubans ea denuò foveat, infoecunda redduntur. Ità Aelianus lib. 10. cap. 35. Hist. animal.","prev":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 61.13","label":"VN DI TUNDI V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/61.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/61.13"},"next":{"citation":"Hierozoicon. Vol. 2 62.5-7","label":"62.5 to 62.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/62.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/62.5"},"credit":{"text":"Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon","quality":"ocr"}}