{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 4","citation":"Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/4.md","author":{"name":"Samuel Theodor Quelmalz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Dari autem adhuc alia, plerumque tamen ad has nexu quodam referenda phaenomena, testis esto omni exceptione major, experientia, qua constat, quod magnes ad certam saltim distantiam sua effluvia en ittat in ferrum, quodque, quo durior est ipse, eo majori vi polleat prae arenoso ac molli. Sic novimus exiguae magnitudinis, praestantiae vero eximiae magnetem inter alia curiosa a Magnifico nostro Rivino, sagacissimo mirabilium naturae scrutatore, asservari, qui molem quadruplo sui ipsius gravitate majorem sustinere suevit. Ipse per omnia corpora humida, sicca, lapides, ligna, vitra, aquam, pinguedines operatur in ferrum & magnetem. Sic Boyle ferrum in recipiens ab aëre evacuatum locavit, magnesque vitri lateri appositus, movit eodem modo ferrum. Interim reticendum minime est, quod quo compactiora, densiora & crassiora sint corpora intermedia, uti aurum, adamas, contra Rohaultii Phys. P. III. c. 8. p. 407. eo & debilius difficiliusque; quo autem porosiora tenuioraque sunt, ut ligna, aqua &c. eo fortius operari eundem. Haud ipsi in medio consistit virtus, sed in extremitatibus. Imo efficacius virtutem suam exerit, si longam habeat figuram, quam si in aliam quamvis fingatur. Magnes mineram ferri multo sulphure scatentem, non trahit. Poli duorum magnetum contrarii uniunt sese, similes autem se fugare videntur saltem, e. g. Fac magnes vel acus magnetis aquae vel mercurio mediante subere innatet, & polo ejus boreali admoveatur alius magnetis, in manu detenti, polus borealis, ac repellere videbitur eundem, nsque propius accedat, australem vero allicit. It. si filo suspensam acum vel filum ferreum cuspidatum magneti admoveas, acuminata pars fili ferrei borealem amabit & obtusa alterum. Punctum quod est septentrionale in magnete, mex fieri potest meridionale in aliam figuram redacto magnete. Quoad autem effluvia emanantia ex magnete, lubet sequentium mentionem injicere. Fallor ego aut si quis limaturam martis imponat dorso vel volae manus, & magnetem propius admoveat, eumque hinc inde supra limati ferri in certa distantia circumducat, manifesto deprehendet in manu sensum levioris aurae vel frigoris, dum ab effluviis ramenta ferrea commoventur. Effluvia haec magis tendunt ad alteram ferri seu acus extremitatem, quam alteram, ubi affrictus fuit institutus.","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/ii"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/5"},"credit":{"text":"Samuel Theodor Quelmalz (with Johann Friedrich Crell), Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_magnete","quality":"ocr"}}