{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 113.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 113.1-4","ref":"113.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Si vicenis mensibus anni Cubensium, menses vicenis diebus constant: ergo annus habuerit dies vicies vicenos, hoc est 400. Quae conuenientia cum Solis e Lunae rationibus esse possit, hac anni forma? Ita plerique, quos doctos censeas, in huiusmodi rebus plane pueri deprehenduntur. Praeterea, quis ferat dies vicenos posse ad Lunae cursum describi? Sed profecto, nisi fallor, diem xX, & XXI mensis obseruant & Cubenses, & aliae nationes. hoc est septimum a plenilunio, & interuallum, quod est inter nonam, & XXI Lunam. Quia nusquam alias Lunae χῆμα plenius apparet. Hoc, quod dico, non est coniectarium, sed ὀφθαλμοφανές. Aloisius enim Froes lesuita ex insula lapan ita in quadam Epistola sua scribit, anno Dominico 1565: Incidit meus aduentus in ipsum noui anni initium, quod hac hieme Iaponij a Kal. Februarijs auspicati sunt. Varius est enim in his regionibus anni cursus. Longe alia, quam apud nos, ratio temporum, atque descriptio. Vetus est autem gentis mos, vt anno ineunte, ab die nono Lunae, adusque vicesimum, Regni proceres, & Bonziorum Principes ad regem quisque suum salutandum non sine donis accedat. Vides interuallum illud a nona ad XXI Lunam seruari. quod tunc plenior sit Luna in illo interuallo quam alias in reliquis diebus mensis. Sane Romani non aliam ob caussam Nonarum diem instituerunt, quam propter incrementa Lunae, quae ab eo tempore maiora fiunt. Sed quod subijcit de capite anni laponensium a Kal. Februarij, anno Domini 1565, ostendit, eos cum vicinis suis Sinis non conuenire de neomenia. quia iam ostendimus Sinas, & Indos, qui citeriores sunt, neomenias ἀπὸ φάσιως putare. At annus ille laponensium caepit praecise ab intermenstruo die, & ipso articulo mediae coniunctionis Luminarium, cyclo Lunae 8. Erat enim annus Iudaicae Periodi 5324. Tisri, 6. 22. 665. feria VII, Octobris vni, cyclo Solis quinto. Quod si Tisri vni feria, Schebat ab eo quintus fuit feria Vi, Februarij Ti, cyclo Solis VI. Ergo differunt a Sinarum neomenijs earum neomeniae eo, quo Atticae a Iudaicis & Arabicis. Alioquin omnes Orientales nationes a Perside ad Sinas, & vltra, vtuntur mero anno Chaldaico & cyclo. Sic Paulus Venetus in Itinerarij sui lib. primo, cap. XLIX de prouincia Orientali Tangut, scribit in haec verba: Totum anni circulum per lunationes computant: nec alios habent menses, aut hebdomadas, praeter Lunares.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 112-2","label":"DE ANNO INDORVM PRISCORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/112-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 113.5-6","label":"113.5 to 113.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}