{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 113.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 113.5-6","ref":"113.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Verum est, quod scribit. Nam eorum menses in quibusdam regionibus orientis sunt a medijs coniunctionibus luminarium. neque epilogismis, aut abaco ad eam rem opus est, vt in anno Iudaico, Arabico, & Samaritano: sed quomodo vulgus rusticorum menses putare solet. Ideo eorum menses dicuntur primus, secundus, tertius, quia alijs nominibus non distinguuntur. Hoc videtur in Diplomate Regis Bungi, quod in gratiam lesuitarum laponensium datum est. In eo subsignata est dies vicesima octaua mensis octaui. Item in exemplo literarum Reguli Cangoximanorum subscripta est dies vicesima octaua mensis septimi. Si hanc rem tanti facient lesuitae illi, vt annum omnium nationum, in quibus sedes ponunt, & praedicant, describere velint, magnum aditum patefacient ad ea, quae adhuc in tenebris latent, illustranda & explicanda. De emendat. temporum lib. 11I. currunt, quod semel accidit in 532 annis. Is annus XVi est 19 cycli Dionysiani. A Terminus Paschalis xvII Aprilis. Ponamus esse feriam secundam, vt re vera est; secundum illorum periodum magnam.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 113.1-4","label":"113.1 to 113.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 115","label":"DE ANNO INDORVM PRISCORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}