{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 115","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Ecclesiae, quae ex decreto Patrum Pascha celebrant, solennitatem ἀναστασίμου πάρατος in proximam Dominicam conferent, xxii Aprilis. Quid illi faciunt, vide. Ex vndecies sedecim colliguntur 177 dies. A Kal. Ianuarij ad 17 Aprilis summa dierum collectorum 107. Summa in genere 284. Rursus quot dies putantur a Kal. Ian. ad 17 Aprilis, tot scrupulos assume. Summa scrupulorum 127. qui sunt dies duo, scrup. 7. Summa igitur dierum omnium 286, neglectis residuis septem scrupulis. Diuisi per 30 relinquunt Lunam XVI, feria secunda. Nam iam constat esse fe riam secundam. Quare XV praecedens est Dominica, in qua rite licet Pascha celebrare, quandoquidem sequitur xini Lunam, quae ex hoc epilogismo incidit in Sabbatum. Haec eorum methodus. Sed merus est stupor. Nam quam illi XVi Lunam ex ratiocinijs suis colligunt, ea est xim Dionysiana. Et consequenter quam ipsi XV putant, ea est xini. Vnde ante terminum vsitatum Pascha celebrant. Quod si XVI fuerit Dominica, tunc transferunt in Dominieam sequentem: vt Pascha celebretur 23 Luna secundum eos. Quod perabsurdum est: Canon enim Nicenus 21 tenus iubet diem septimanae promouere. Vitra non licet. Ipsi, vt vides, etiam extra 22 extendunt. Sed cùm haec ὑπέρβασις fit, non peccant in Canonem Nicenum. Nam quoties haec translatio fit in eorum cyclo, fit & in Dionysiano termino. qui cum sit semper xiii Luna, illis fit XvI Luna in anno cycli sui Xvi. Et cum adduntur Vni dies ὑπρβάσεως, peruenitur ad XXIIII Aprilis, in qua omnibus Ecclesijs fas est celebrare Pascha ἀναστάσιμον. Quare in hoc non peccant contra Canonem Nicenum. sed quatenus 24 Aprilis tunc est 23 eorum mensis Paschalis, tunc peccant in Canones suos. Quia ridiculum est a xis Luna ad XXIII vsque diem septimanae extendere, cum maxima extensio sit tantum ad 21 Lunam Quare quemadmodum in priore exemplo celebrantes πάρα ἀναστάσιμον ante Pascha Iudaicum, committunt in legem Nicenam τῇ πραμπτώσι: ita etiam in hoc exemplo extendentes septimanam ad 23 vsque Lunam, peccant in leges cycli sui τῆ παρεκβάσει, quanquam concurrunt in solennitatis cultu cum cateris Ecclesiis. Haec clarius & breuius à nobis explicata sunt, & Tabella cycli illustrata, quae Maximus implicatissime tradit in libro suo, qui nondum editus est. Ac quanquam horum hominum inepta erat ratio, tamen propter antiquitatem omittenda non erat. DE OCTAETERIDE ET TESSA","prev":{"citation":"De emendatione temporum 113.5-6","label":"113.5 to 113.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/113.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 115-2","label":"RESDECAETERIDE PASCHALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}