{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 116","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Hinc putarunt praecisam ἀποκα τάσταοιν fieri. Sed haec Octaeteris solido biduo deficit a vera Lunari. Quare non mirum, si eorum errore, qui hanc sequebantur, factum, vt saepe rixae & tumultus suborirentur. Meminit huius Octaeteridis Ecclesiastica historia, item Epiphanius contra Audianos. Sed non melior Tessaresdecaeteris, quam non solum, vt probam, & legitimam adducit idem Epiphanius, sed Iudaeos non aliam rationem in anno Lunari sequi vult, quam illius methodum. Verba eius de Iudaeis haec sunt: πρστιθέασι γὰρ ταςσελήαίκ ῷ δρὸμω ματὰ ταὶ τριακοσίας πεντήκοντα τέσσαρας ἡ μέρας καὶ ἄλλας κάτʼ ἔτος τέσσάρας ὤρας. ὡς εἶναι εἰς τὰ τρία ἔτη ἡμίραν μίαν. Manifesto intelligit horas, quantarum duodecim est τῆὸ νυχθήμερον. At falsum erit vnam tantum diem post triennium accrescere, cum relinquantur post triennium, dies duo, horae 18, quantarum 24 est totum, aut 9, quantarum 12. Adijcit. δὸ παρʼ αὐτοις πέντε μένες τελουνται ἐμβόλιμοι εἰς ἔτη δεκατέσσαρα. Quatuordecim ergo annis cyclum Iudaicum definit, cum in illo interuallo ὑωβοχὶ Solaris sit dierum quatuor. hor. 16. 1051. Sed neque vlla praecisa ratio ita confici ex illa Tessaresdecaeteride potest. Quatuordecim anni Iuliani fiunt dies 5113. horae 12. Anni Lunares totidem simplices 4956. Differentia, dies 157. 12. De quibus intercalentur τριακονθήμεροι menses V. Remanent dies 75. Deinde quatuor horae quatuordecies constituunt dies quatuor, horas 8. quae summa de diebus 7; detracta relinquit differentiam verae Tessaresdecaeteridis, & falsae, dies 22. En ratio praecisa. Tamen in Palaestina, inter Iudaeos & Samaritanos adeo illum ex eius scriptis versatum patet, vt ex illis scire potuerit, quisnam eorum anni ciuilis status & forma esset. Sed omnes veteres scriptores hac in parte negligentiae culpa liberare non possum.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 115-2","label":"RESDECAETERIDE PASCHALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/115-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 116-2","label":"DE VETERI ANNO ROMANORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}