{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 117.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 117.1-4","ref":"117.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/117.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/117.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Quia igitur exploso illo decimestri anno ad omnia & per omnia inutilissimo, praeterea exibilata sententia, quae Romulum ex Pastore, & rustico Metonem, & Calippum constituebat, ad veras rationes confugiendum est: nos veram, & antiquitati consentaneam viam insistemus, quae conuincit, annum ab initio non solum duodecim mensibus, sed & ijs ad Lunae cursum descriptis constitutum fuisse. Testis appellatio Nonarum, Eiduum, & Kalendarum. Nam Nonae dies dictae, quae antecedebant Eidus siue plenilunium. Quippe ἀπὸ τοῦ διχομένου χήματος, εἰς τὴν πὸμσέλήνον octo dies interiecti sunt solidi, ita vt dies primus τῆς διομένου sit nonus retro ab Eidibus. Ἀπὸ τῆς πδυσελὴνου, hoc est ab Eidibus, ad intermenstruum tempus, sunt nunc XVI, nunc XV dies. Ab intermenstruo ad Nonas, siue τὴν διχόμενον, nunc septem, nunc sex. Haec satis aperiunt veterem anni descriptionem Lunarem. Praeterea cur Romani a media nocte diem ordirentur, nisi Lunam nocturni temporis ducem in dierum ciuilium diuisione sequerentur? Hinc natae illae locutiones: A. D. IIIIEID. hoc est, Ante diem quartum Eidus. item EXA.D. IIII, Ex ante diem III Eidus. Nam dies vulgariter est tempus inter ortum, & occasum Solis interiectum. Locutio autem illa, ANTE DIEM, comprehendit etiam tempus proximum ante ortum, imo a media nocte ad ortum. Praeterea anno Romano deprauato, opus fuit Lunae dies populo per Pontificem calari, quos ante deprauationem ex ordine mensium etiam rustici ipsi cognoscebant. Nam anno in menses imparis numeri dierum redacto, Pontifex in Curia Calabra, si Nonae septimanae futurae erant, hoc significabat populo, septies dicto, KALO IANA NOVELLA. si autem quintanae essent, quinquies dicto, KALO IANA NOVELLA. IANAM enim Lunam vocabant. Varro in libris Rerum rusticarum: Nunquam rure audisti, octauo Ianam crescentem, & contra senescentem? & quae crescente, & quae senescente fieri oporteret? & tamen quaedam melius fieri post octauo Ianam, quam ante? Vbique semper in Varronianis editionibus appositum est glossema, LVNA, & in textum irrepsit. Nam IANA est Luna: & adiecto DEA, facta DEIANA: & cum DEIVA erat DEIVIANA. Vnde Varro Diuianam potius, quod diuia Luna, in latitudinem, & altitudinem, quam quod Deiua lana. Sed norunt studiosi omnes quis, & quanti precij sit Varro in etymologijs. Eodem modo IANVSerat Sol.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 116-2","label":"DE VETERI ANNO ROMANORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/116-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 117.5-6","label":"117.5 to 117.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/117.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/117.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}