{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 120","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"Pinario, & Furio, anno A. V. C. ducentesimo primo. Cicero Numam eius reiautorem facit, quemadmodum ea omnia, quae propter vetustatem ignorantur, ad autorem Numan referri solent, etiam quae ante, aut post, facta sunt. Scribit enim Cicero in libris de Legibus, diligenter habendam rationem intercalandi. idque institutum perite a Numa posteriorum Pontificum negligentia dissolutum esse. Hactenus de intercalatione Romana. Omnes autem illae veteres nationes, quanuis anno Solari non vterentur in tributione temporum ciuilium, tamen annum illum in arcanis obseruabant, & 365/ diebus constare sciebant. Testes Graeci, qui modum intercalationis ad epocham Solstitij temperabant. Quomodo autem Solstitij diem tenerent illo numero dierum non obseruato? Sane & anno Solis dies Cccixv attribuebant, & quarto quoque anno exacto diem intercalabant post CCCLXV illos dies. eumque obseruabant Hierophantae Athenis, Pontifices Romae, eodem anno, quo Mercedonius 23 dierum intercalabatur, anno primo Olympiadis. Quod enim diem intercalarent Roma","prev":{"citation":"De emendatione temporum 119.6-7","label":"119.6 to 119.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/119.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/119.6"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 120-2","label":"FEROBVS ATTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}