{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 121","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/121.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Ilicet, vt vt res sit, casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur. Est enim hiberna nauigatio odiosa. eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Cicero profecturus, non audet itineri accingere se ante quam dies Olympiadum intercalatus esset. quod omnis intercalationis dies religiosus, nefastus, & infaustus haberetur: vt patet ex Macrobio, & Ammiano. Ideo cum dies Olympiadum, hoc est dies ex quadrantibus quatuor annorum conflatus, intercalaretur, quaedam mysteria fiebant, ante quae nefas esset aliquid suscipere. Idem Cicero ad Atticum lib. V. Cum scies Romae intercalatum, velim ad me scribas certum, quo die mysteria futura sint. Et lib. Vi: sed vt tibi placebit. Faciesque me, in quem diem Romana incidant mysteria, certiorem, & quomodo hiemaris. Indicat post brumam eum diem intercalari solitum, vt Athenis fiebat ante Gamelionem. Alibi ipse Cicero vocat Olympia, propria notione. Ita enim scribit lib. XVI. Pisonem ferebat in caelum: se autem laetari, quod effugissem duas maximas vituperationes. Vnam, quam itinere faciendo me intelligebant suscipere, desperationis, ac derelictionis Reip. Paulo post: Alteram, de qua Brutus, & qui vna erant, laetabantur: quod eam vituperationem effugissem, me existimari a.d. Olympia. Haec ille. Si Cicero migrasset ante diem Olympia, quod is dies ἀνέκδημος sit, & peregrinationi non idoneus, difficile fuisset ipsum Ciceronem effugere vituperationem populi religionem illi obijcientis. Quia vero iam effugisset, propterea Brutum, & qui vna erant, laetari. Nihil est manifestius, quam ea mysteria Olympiadum, quae Romae obibantur post intercalationem, vt ex Cicerone declarauimus, & ante quae nefas esset iter suscipere, fuisse quadriennia arcana a Pontificibus tam Romanis, quam Atticis obseruata, quibus exactis diem intercalabant, vt anni solaris cursum, Solstitij, aequinoctiorum, & brumae metas tuerentur. Romani igitur ad annum Solarem suum ciuilem exigebant, vt ex illius excessu Mercedonios suos colligerent. Habebat enim annus Romanus menses XTI, dies xI, horas vi. Sed illi appendices dies & horae cum alteris totidem biennio desinente intercalabantur. & annus praeter duodecim menses habebat dies xxiI. horas XII. Ex viginti duobus diebus mensis fiebat, quem vocabant Mercedonium. XII vero horae reseruabantur. Itaque sequenti biennio exeunte bis XIdies, & bis XII horae fiebant dies xxiii, Mercedonius secundus. & sic deinceps, vt in Tabula superiore annotatum est. Hoc modo singulis biennijs, quibus mensis intercalabatur, duo dies supra rationes Solis succrescebant. Exemplum. Ponamus ab ordinatione huius anni sex biennia fluxisse. Colliguntur dies 4395. Duodecim anni Lunares fiunt dies 4383. Differentia, 12 dies: tot nempe, quot sunt anni. Quod si semper continuentur intercalationes per singula biennia: breui fiet, vt menses brumales traducantur in sedes aequinoctiorum, & sic vicissim reliqui menses non competent temporibus anni definitis. Hoc ita temperatum. Expectarunt, donec iustus Mercedonius ex illis diebus accresceret, quem omitterent. Nam si plus, aut minus non intercalarent, quam iustus Mercedonij modus postulat, hoc esset semper actum agere. Diximus singulis annis diem succrescere.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 120-3","label":"FEROBVS ATTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/120-3"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 122.1-4","label":"122.1 to 122.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}