{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 122.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 122.5-6","ref":"122.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"In sexta Lustrum redibat in orbem suum. Atque hoc tempus Romani vocabant SAECVLVM: quod erat lustrorum xxii, periodorum quinque, annorum centum, & decem. Horatius in Carmine Saeculari: Orbis vt cantus referatque ludos. Certus vndenos decies per annos Ob eam enim caussam anno centesimo decimo vertente, ineunte centesimo vndecimo, ludi Saeculares instituti, quo tempore annus in Solem, lustrum in annum, periodus in lustrum conueniret. Quam rationem verissimam & à nulla fabularum affectatarum origine petitam, neque Varro, neque omnis Senatus Criticorum intellexit. Nam interuallum illud centum & decem annorum summa veneratione à veteribus Romanis obseruatum fuisse constat, cum eo confecto Quindecimuirum commentarij ludos instaurari praeciperent. Ab illis contendimus non solum primum lustrum conditum anno Tulli decimo, sed etiam hinc repetendam esse originem ludorum Saecularium. Quod enim origo ludorum Saecularium huc referenda sit, quid melius probauerit, quam tempus praecisum, & interuallum Saeculi definitum a primo lustro ad primos ludos Saeculares? Lustrum autem primum eo anno, quo diximus, conditum, patet ex monimentis Fastorum Capitolinorum. Nam in illis, anno A. V. C.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 122.1-4","label":"122.1 to 122.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 124.1-4","label":"124.1 to 124.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}